Breslauer Urkundenbuch, Nr. 213, S. 197
N overint universi, presentes literas inspecturi, quod nos, consules et scabini civitatis Wratislaviensis, de speciali et firmo mandato serenissimi domini nostri, Romanorum et Bohemie regis, nobis tradito ac seniorum, iuratorum nostrorum tociusque universitatis civitatis nostre predicte consensu et consilio universis civi- bus in Novoforo pro nunc existentibus et imposterum existendis omnia nostre civitatis iura et gratias, pout apud nos servantur, porrigimus et donamus, ita quo- que, ut super omnibus causis tam parvis quam magnis, civibus predicte civitatis incumbentibus et dum in eisdem digne requisicionis necessitas seu oportunitas insurgeret, in omni iure, ad nostram civitatem Wratislaviensem et non alias per- petuaüter recursum habere debeant et respectum unaque nobiscum de eisdem
-
184
iuribus et graciis in prefata ipsorum civitate frui et gaudere, pro ipsorum civium comodo et honore. Harum, quibus1) sigillum civitatis nostre maius presenti- bus appensum est, testimonio literarum. Datum, anno domini millesimo trecen- tesimo quinquagesimo secundo, feria secunda post dominicam, qua Esto michi decantatur.
1) Original: presentibus.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 213, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/9794979d-6d5b-4706-bdb3-3440500b6fe3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success