Breslauer Urkundenbuch, Nr. 263, S. 233
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 263, S. 233



Serenissimo ac inuictissimo principi, domino Karolo quarto, diuina fauente clemencia Romanorum rmperatori, semper Augusto et Boemie regi, domino nobis benignissimo, Ludwicus, dei gracia dux Slesie et dominus Bregensis, vester fidelis cum humillima seruitutis prestancia semper promptus.
Inuictissime princeps et domine graciose!
Iuxta formam literarum imperialium vestrarum nobis directarum interroga torie et ut vestra serenitas a nobis seriosius informari voluit super causa inter venerabilem patrem atque dominum, dominum Priczlaum, episcopum et eius ca- pitulum ac canonicos ecclesie Wratislauiensis ex vna et famosos viros . . capi- taneum, . . consules, . . aduocatos, . . iudices, . . scabinos, . . iuratos, et . . seniores ac totum commune ciuitatis Wratislauiensis parte ex altera, que vertitur, necnon super aliis causis aliarum nichilominus personarum serie nostrarum liter arum prout infra imperialia vestre maiestati respondemus sincere ex certa nostra consciencia et fidei puritate profitentes, quemadmodum nobis constat, quod pro- uidi et famosi . . capitaneus, . . consules, . . aduocati, . . iudices, . . scabini et . . iurati et commune ciuitatis Wratislauie, qui sunt et fuerunt, pro tempore fuerint et sunt a longis temporibus retroactis, sicut possumus recordari a quadra- ginta annis citra et vltra continue et incöncusse eciam a tanto tempore, cuius inicii memoria hominum non existit, in possessione vera, pacifica et quieta iuris- diccionem temporalem iuxta iura Magdeburgensia libere exercendi ex priuilegiis
220
et piis donacionibus progenitorum nostrorum, olim ducum Slesie et dominorum temporalium ciuitatis Wratislauiensis predicte, eciam de consuetudine laudabili antiqua prescripta tenta et hactenus diu obseruata et moribus vtencium legittime approbata, videlicet quod prefati . . capitanei, . . consules, . . aduocati, . . iu- dices, . . scabini, . . iurati et commune dicte ciuitatis Wratislauiensis omnes homines laicos utriusque sexus, ymmo nostros aliorumque ducum et dominorum quorumcunque secularium et spiritualium et specialiter homines rusticos et fami liares reuerendi in Christo patris et domini episcopi Wratislauiensis ac honora- bilium virorum, dominorum . . prepositi, . . decani ceterorumque prelatorum et canonicorum seu tocius capituli ecclesie Wratislauiensis aliorumque collegiorum, monasteriorum, conuentuum, rectorum ecclesiarum et simplicium clericorum delin- quentes uel per alios remissos et eciam debita contrahentes infra ambitum dicte ciuitatis Wratislauiensis repertos seu quomodolibet arrestaros habuerunt et habent iudicare et in ipsos iurisdiccionem libere exercere memoratis dominis . . episcopo. prelatis, canonicis et capitulo ac aliis collegiis, conuentibus et clericis supradictis scientibus et minime contradicentibus ipsisque hominibus, sic ut premittitur, delin- quentibus arrestatis et repertis iuxta merita excessuum ipsorum penas inponere qualescunque, principibus, nobilibus dominis sub se alios milites et phasallos habentibus, qui a dicta iurisdiccione penitus exempti sunt, dumtaxat exceptis. Premissa omnia et singula scimus esse vera ex eo, quia temporibus nostris taliter seruatum est, ut prescribitur atque tentum et hodierna die seruatur et tenetur in ciuitate Wratislauia supradicta, ymmo in nostris ciuitatibus a nobis, . . iudi- cibus, . . capitaneis, . . consulibus ac vniuersitatibus nostris taliter est seruatum et hodierna die seruatur, ut prefertur, quia sepe et sepius vidimus et interfuimus, quod homines tales, de quibus supra scribitur, per . . capitaneum, . . consules, . . aduocatos, . . iudices, . . scabinos, . . iuratos et vniuersitates predictas fue- runt, ut prescribitur, iudicati et hodierna die iudicantur predictis dominis episcopo et suo capitulo et aliis clericis supradictis scientibus et minime contradicentibus, prout superius est expressum. Audiuimus eciam a progenitoribus nostris, quod huiusmodi iurisdiccionem, ut prescribitur, dicte ciuitati Wratislauiensi atque nostris pie donauerunt et ab aliis fidelibus nostris et plurimis fidedignis, quod taliter a primeua fundacione et exstirpacione terrarum et ciuitatis Wratislauiensis et no- strarum aliorumque ducum Slezie, patruorum nostrorum, iudicium, ut prescribi tur, sit seruatum atque tentum et hodierna die seruatur et tenetur. Premissa omnia et singula dicimus in nostra consciencia esse vera et de ipsis in ciuitate et tota diocesi Wratislauiensi apud solempnes personas et publica vox et fama ac communis opinio, ymmo sunt adeo notoria, quod nulla possunt tergiuersacione celari. In quorum omnium premissorum certitudinem et euidenciam pleniorem sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum Brege in crastina beate Katherine virginis et martins gloriose anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono.
An Pergamentstreifen hängt das Siegel des Herzogs: ein Stechhelm (ohne Wappenschild). Umschrift: t S. LVDWK'I DEI GRA DVC1S SUE.
221
259, Bathswillkür betreffend die Steuerpflichtigkeit des Kapitalvermögens der Geistlichen. 1370.
. Nu du а Laurentius f 139.
Wir habin ubireyne getragin mit vnsern eldistin vnd wellin vorbas mc, das alle geistliche lwte vnd pfefliche lwte, den do czins von todis weyne von iren eldirn in vnser stat Breczlaw angeuallen ist adir angeuallin mak in czukumftigen czyten, das di alle geschos, so andir lwte in der stat schossen, eynen grossen von у der marke czinses, czu geschosse sullen gebin, di wyle das si lebin, also daz der selbe czins noch irem tode an wertliche lwte sal widir uallen, vnd an wen her denne vellet, der sal davon schossen noch deme alz recht ist. Dis ist gesehen an dem vrytage vor Johannis.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 263, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/9a24bd9f-62bf-44ba-9b64-f3e9a3e0cae5/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success