Breslauer Urkundenbuch, Nr. 26, S. 46
Current repository:
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 26, S. 46


In nomine domini amen. Vniuersa, que stare cupiunt in statu solido, littera- rum fiunt testimonio firmiora. Igitur nos Henricus, dei gracia dux Slesie, ad noticiam singulorum volumus pervenire nunc existencium et in postcrum succes- sorum, quod Helwico, ciui Wratizlauiensi, dicto de Boleslauezc, nobis fideli et speciali, cum ciuibus nostris duobus, Cunrado Bawaro et Cunrado dicto Scartelzan, vendidimus macella carnium viginti quatour in nouo foro ibidem, que nobis per- tinebant integre, eo iure, quo possedimus, censum percipiendo pro trecentis marcis argenti eis et corum posteris iure hereditario perpetuo possidenda. De quibus mediam partem Helwicus percipiet, et ali i duo socii sui partem mediam C. etC; videlicet de quolibet macollo marcam et dimidiam argenti pro censu anno quo- libet, provt nos censveuimus, recipere, et aream, super quam macolla locata fuerant ibidem et ad nostrum mandatum deponi fecimus, simili modo habebunt eam edificando ad vtilitatem suam, provt eis magis videbitur expedire. Ad hoc eciam curiam, in qua peccora mactantur, eodem iure obtinebunt pro censu anno quodlibet quatuor marcas reciñiendo, velud nos recepimus ab eadem. Promisimus eciam eisdem in ciuitate Wratizlauiensi et circa ciuitatem et infra spacium vnius miliaris ad omnes partes nulla doinceps macella carnium velle edi ficare. Set hoc cum supradictis omnibus eisdem stabilimus tam a nobis quam a successoribus nostris super fidem, dominium et animam nostram recipiendo, vt eadem possideant tam ipsi, quam corum successores omni semota immutacione, que in postcrum poterit euenire. Ne igitur hanc vendicionem nostram propter inexpertorum dubitacionem contingat friuole reuocari tempore succedente, presens scriptum sigillo nostro fecimus communiri. Acta sunt hec in Wratizlauiensi castro nostro anno domini m° cc° lx sexto hiis presentibus: Bernardo clerico cum fratre Bernardo, milite, dictis de Camcnzc, domino Themonc, ivdice curie nostre, mili- tibus nostris, Ewrado et Simone, fratribus, nec non ciuibus nostris Henrico de Bhanz, Gislero de Gorliz, qui tanc temporis advocatus noster fuit denarium nobis de iudicio ciuitatis pertinentem recipiendo, pro vt nostrum ad dominium mos et
33
ius exigit ciuitatis et requirit, et aliis quam pluribus fidedignis, qui ibidem tunc temporis affuerunt. Datum per manum domini Ottonis, canonici Wratislauiensis et notarii curie nostre. quintodecimo Kalendas Junii.
An rothen seidenen Fäden hängt das Siegel des Herzogs mit der Umschrift: f SIGILLVM: HENRICI: DEI GRACIA DVCIS SLESIE.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/a13ca6c3-58ca-459f-af3b-9846dcd2dcf2/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success