Breslauer Urkundenbuch, Nr. 209, S. 194
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 209, S. 194

Nos, Ogerius advocatus, consules, scabini iuratique cives, qui iam acta sumus, aut nos, consules scabini iurati cives, qui pro tempore erimus in futuro totaque civium universitas civitatis Olomucz tenore presencium recognoscimus universis, quod, quia legales et famosi viri, consules, scabini et iurati de con sensu tocius universitatis civitatis Wratislavie iuxta mandatum invictissimi domini Karoli, Romanorum regis, semper Augusti et Boemie regis, necnon ad instanciam precum rerenissimi domini nostri, domini Iohannis, marchionis Moravie, iura municipalia, leges, consuetudines et gracias, tam in scripta quam extra scriptum habita et in posterum habenda, nobis et civitati nostre predicte in specialis con- solacionis tripudium inpartiri favorabiliter sunt dignati, ut in eisdem, dum et quociens ambiguitas eorundem insurgeret, recursum et respectum et reportacionem iugiter cum tota perfruicione sine ministracione predictorum iurium aliis civitati- bus porrigenda habere debeamus, promittentes bona et sincera nostra fide nostra et omnium iuratorum et singularium personarum nomine prelibatis consulibus et scabinis et iuratis, in premissis a quolibet premissorum perpetuatis temporibus, secundum iuris formam parere et firmiter obedire, sic quod de quolibet iure, con- silio aut gracia in antea requirendis vigintiquatuor et notario ipsorum quatuor grossos regales sine diminucione et renitencia solvere debeamus. In cuius rei testimonium presentes literas sigillo nostra maiori dedimus roborari. Datum, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo II feria quarta in die con- versionis sancti Pauli.
An seidenen Fäden hängt das Siegel der Stadt (gekrönter Aar) mit der Umschrift: t SI- GILLVM CIV1VM DE OLOMVCZ.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 209, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/a69a85ee-7ab7-4570-b13c-896cd9d2fa30/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success