Breslauer Urkundenbuch, Nr. 82, S. 95
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 82, S. 95

In nomine domini amen. Nos Bolezlaus et Henricus, dei gracia duces Slezie, Oppauie et domini Wratizlauio, ad noticiam vniuersorum tam presencium quam futurorum huius pagine testimonio cupimus peruenire, quod aduertentes fidelia seruicia nostrorum ciuium Wratizlauiensium nobis per ipsos sepius exhibita et adhuc in posterum frequencius exhibenda eisdem nostris ciuibus omnia et singula iura, que ab omnibus progenitoribus nostris habent et hue usque habuerunt et ad nos perduxerunt, ratificamus et presentibus confirmamus volentes eos circa predicta iura inviolabiliter perpetuo conseruare. In huius rei testimonium pre- sentem paginam nostri sigilli munimine duximus robarandam. Actum et datum Wratizlauie pridie Kalendas Aprilis anno domini millesimo trecentesimo decimo presentibus testibus infra scriptis Schamborio de Schiltberc, Frizschone de Wal- dow, Jenchino de Porsnicz, Conrado pincerna, militibus, Gunthero de Bibirsteyn, prothonotario nostra, et Gisilhero, notario nostra, cuius manibus presencia sunt conscripta.
Nur vоn Boleslaw besiegelt .
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 82, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/b802b043-d2df-4cd2-adb9-21e3e98bad9f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success