Breslauer Urkundenbuch, Nr. 12, S. 25
In nomme Jesu Christi amen. Quoniam, que sita sunt in tempore, vna cum tempore corruunt et labuntur, sapientum sanxit aueforitas priuilegia litterarum apicibus insigniri, vt stabilium gestorum sint monimenta et recordationes. Nos igitur Henricus, dei gracia dux Slesie, notum esse volumus vniuersis Christi fide- libus tam presentibus quam posteris presentem paginam inspectais, quod nos confirmamus donationem fratris nostri, ducis Boleslai, quam contulit hospitali
12
sancti spiritus in Wratislauia pro remedio fclicis memorie patris nostri II[enrici], qui ob sanguinem Christianorum occubuit in prelio Tartarorum. Nos uero eidem proposito firmiter accedentes residuam partem ex integro prefate domui confir- mamus; haereditatem videlicet totam, quae Kertyci wlgari nomine appellatur, hereditario iure libere nec non Lncommutabiliter possidendam, et hec tum pro salute anime nostre antecessorumque nostrorum tum pro summa pecunie, quam ab ea- dem domo recepimus, et hec nostre necessitatis instantia exigente. Summa vero pecunie pretaxata marcas continet quinquaginta. Preterea erit in arbitrio domus, ut predicta hereditas sub iure Teutonico collocetur, cxactionibus etiam aut aliis serviciis ipsam nolumus per quemquam agrauari; sed si quid ibi questionis orta (!) fuerit, liberi sint ciütores eius ab omnibus citacionibus et iudiciis; nostro tantum iudicio respondebunt. In cuius rei argumentum presentem paginam conscribi fecimus, ut nostre donationis index fierot. et firma testis. Et ne quis violeutus haue infringere conetur, ipsam nostri sigilli munimine dignum duximus roboran- dam horum testium in presentía, quorum nomina sunt hec: comes Mrozco, castel- lanus de Recin, comes Boguslaus, castellanus de Nemicz, Albrehtus, castellan us Wratislauiensis, Johannes, filius Stephani Magni, Conradus notarios Wratislauien- sis, Pribech, castellanus de Vraz, magister Gozuinus, canonicus Wratislauiensis, comes Michael de Crasicz, comes Olricus, subpincerna, Detzco, subdapifer, Paulus ßlupouicz et Stanizlaus, subcamerarii, Laurencius, claviger Wratislauiensis, Joannes Voda, qui et sigillum apposuit, et alii quam ¡dures. Acta sunt anno üicarnatio- nis dominico M°C°C"L°.
iiruchstücke vom Siegel des Herzogs hängen an rothen seidenen Fäden.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 12, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/d5c24396-29ca-48c6-b076-ad553eea0715/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success