Breslauer Urkundenbuch, Nr. 60, S. 73
Current repository:
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 60, S. 73

In nomine domini amen. Cum justicia sit constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuens, expedit nobis, qui justiciam colimus et boni et equi noticiam profitemur, ut singulis tam solidum jus reddamus, ne eterni judieis justiciam nobis contrariam senciamus. Inde est, quod nos, Henricus, dei gracia dux Slezie et dominus Wratizlavie et de Lignicz, omnibus in perpetuum, tam presentibus quam futuris, testimonio hujus pagine cupimus esse notum, quod cum adverteremus, quod civitas Wratizlavia jure speciali frueretur et civitas Lignicz jure similiter speciali regeretur et in hiis juribus civilibus discreparent, atten- dentes, quod inequalitas jurium inequalitatem efficit hominum, hujusmodi diversi- tates non proficuas sed perniciosas estimantes maturo habito consilio et delibe rato animo donamus, tradimus et concedimus civitati nostre Lignicz omnia jura civitatis Wratizlavie, quocunque nomine censeantur, in judiciis, in mensuris, in metretis, in ulnis, in exaccionibus, collectis, contribucionibus et taxacionibus, in omnibus officinis, qualitercunque nunccupentur, ut eisdem juribus Wratizlavien- sibus civitas Lignicz jure perpetuo gaudeat et fruatur, volentes, concedentes, cen- sentes quoque sanccione perhenni civitatem Lignicz omnibus juribus Wratizla- viensibus in universis causis magnis et minutis eternaliter perfrui et gaudere. Ne autem quispiam nostrorum heredum seu successorum hanc nostram con- cessionem et juris innovacionem, quam non nocivam sed proficuam reputamus, infringere valeat aut mutare, presentes litteras in confirmacionem ipsius scribi fecimus et nostri sigilli karactere consignan. Actum in Lignicz, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio quinto decimo Kalendas Julii, presenti bus nostris fidelibus, Mironchone de Parchowicz, Bertoldo de Borow, Themone de Poserne, Ottone de Slewicz, et civibus Lignicensibus, Hartungo de Bunzlavia, Ber toldo dicto Kleinchoufh, Johanne de Woyzechisdorfh et Friczchone de Jaroschow, canonico et prothonotario Wratizlaviensi, cujus manibus presencia conscribuntur.
Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 60, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/dc5f7b00-3fab-4461-bcb3-32bf0935d3a3/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success