Breslauer Urkundenbuch, Nr. 188, S. 177
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 188, S. 177


Preczlaus, dei gracia episcopus Wratislauiensis, prudentibus el legalibus viris . . consulibus ciuitatis Wratislauie salutem in domino!
Deuocionis uestre nobis exhibita peticio continebat, quod uobis, ut Oratorium seu capellam in pretorio dicte ciuitatis erigere et construere ac in eodem missam audire possitis, concedere dignaremur. Nos uestris iustis precibus affectu beniuolo concurrentes vobis ex speciali gracia presentibus indulgemus, quatenus in dicto pretorio, cum ad id vestii plebani de sancta Elizabeth accesserit specialis conni- uentia et consensus, capellam seu oratorium erigere et construere, ut prefertur, ac in eodem, dum tempus et affectus deuocionis expostulat, missam sine nota a presbitero ydoneo nostre diocesis de altari uiatico saluis interdicti sentenciis excommunicatis seclusis audire ualeatis; ita tamen, quod per hanc nostram con- cessionem nullum ipsi parrochiali ecclesie seu ecclesiis, ad quam uel ad quas de iure pertinetis, in eius seu earum offertorio seu quibusuis aliis iuribus uolumus preiudicium generari, quodque in dicta capella nulla penitus campana, sed solum- modo nola exigua habeatur, et si quod offertorium per quospiam oblatum fuerit in eadem, hoc ad ipsum plebanum de sancta Elizabeth cessante dubio pertinent. Datum Wratislauie feria quinta infra festem Pasce anno domini millesimo trecen tesimo quadragesimo quinto nostro sigillo sub appenso.
An seidenen Fäden hängt das Siegel des Bischofs mit der Umschrift: S: PREDZLAI: DEI: GRA: EPI: WKATISLAVIEN.
104
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 188, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/e95d761b-03dd-4b62-ab71-f0bfb573481a/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success