Breslauer Urkundenbuch, Nr. 114, S. 121
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 114, S. 121

In nomine domini amen. Nos Michahel, dei paciencia abbas, Nicolaus prior, Gallus camerarius, Lessota custos, Jescho cantor, Pacoslaus prepositus, ceteri- que fratres regularium canonicorum monasterii sancte Marie apud Wratizlauiam omnibus tam presentibus quam futuris huius pagine testimonio volumus esse notum, quod cum inter nos et iamdictum nostrum monasterium parte ex vna et inter honorabiles viros consules nostre Wratislauiensis ciuitatis parte ex altera quedam orta fuisset dissensio pro eo, quod nos terram seu cespites lodere consue- ueramus in hereditate ciuitatis Schitnik nuncupata pro vsibus nostris et pro re- paracione quorundam obstaculorum, et qualiter quedam piscature ex eisdem ob- staculis in quibusdam aquarum decursibus inibi defecissent. Ne igitur videretur ex parte nostra dicte hereditati Schytnik aut ciuitati aliquod grauamen aut pre- iudicium generari cum antedictis consulibus et cum bona voluntate et consensu omnium partem habencium in molendino, quod situm est in fossato, secundum arbitrium virorum sapientum de supradictis casibus concordauimus hoc modo, quod pro terra in prenominata hereditate recepta aut eciam in posterum recipienda de communi cista prenominati molendini tres marce veri census ciuitati memorate a festo beati Michahelis proximo venturo ad annum et deinceps singulis annis in ipso festo beati Michahelis sine dilacione qualibet persoluentur pro eo, quod nos in sepedicta hereditate Schytnik terram et cespites pro reparacione obstacu lorum nostrorum in loco debito recipiendi plenariam habeamus facultatem addi- cientes eciam, quod viam sitam ante currifices, que ducit ad inferms molendinum, que si aliquo eueniente periculo rupta in posterum fuerit, quicunque de ea ne- cessarius fuerit, ipsam debita reparacione reficiet et reformet. Preterea si littora in capitibus poncium aliqua rumperentur lesione, extunc molendinarius quicunque fuerit, ea de communitate molendini ex vtraque parte fluminis tenebitur reparacione debita reparare. Ad cuius rei memoriam sygilla abbacie et conuentus nostri pre sentibus sunt appensa. Datum Wratislauie feria quarta infra octauas beati Bar- tholomei anno domini millesimo trecentesimo vicesimo quarto presentibus hiis arbitris Giscone de Reste, Petro de Glogouia, Merbotone Brasiatore, Tilone Nigro, qui presencia arbitrati sunt cum aliis pluribus fidedignis.
An Pergamentstreifen hängt 1. das spitzrunde Siegel des Conventa in rother Siegelerde auf Wachs die thronende Mutter Gottes mit dem Jesusknaben auf dem linken Knie darstellend mit der Umschrift: ..GILL ECCLESIE SCE MARIE IN WR.. 2. das gleichfalls spitzrunde Siegel des Abtes einen stehenden Abt in pontiflealibus darstellend mit der Umschrift ..ABBATIS SCE MA RIE IN WBA.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 114, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/ea31eb91-be10-4973-ae60-dff4bd2595d1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success