Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCVI. , S. 201
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCVI. , S. 201
CCVI.
Ego Gisila ciuis wienne scire cupio presencium quoslibet in spectores, quod eternorum intuitu premiorum, presertim cum bono rum operum gloriosum esse fruetum non dubitem, viris venerabilibus ac deo dilectis domino Heinrico abbati monasterii sanete cruris suo quoque conuentui accedente voto et consensu fidelis et dilecti mariti mei Chunradi Filtrarii dimidii talenti redditus cum seruicio, quod vvlgo weisód dicitur, quod sub XVI. denariorum nomine requirendum est, de dimidio soluendos manso in Rœkental sito, ad meam dumtaxat personam sub vere proprietatis pertinentes iure dedi eo, quo ego iuste proprietatis possedi titulo, perpetuo possidendos. Et quia hec eadem possessio post meam ex hac vita decessionem ad eos deuoluenda est, quamdiu in hoc corpore mansero, idem redditus michi vsu fructuario deseruient, et in mea tenebuntur interim potestate. Ceterum ne super hac mea tantilla donacione ulla in posterum calumpniarum suboriatur questio, predicto monasterio hanc litteram dedi sigillo domini Ottonis de Haslowe comunitam, cum sigillum proprium non haberem. Testes
190
vero sunt, quoram nomina subscribuntur. Eberhardus et Wulvingus milites de Haslowe, Otto Vbelman miles de pruka, Heinricus miles dictus de Gottesvelde, Heinricus Lengenpecche, Chvno magister quondam monele, Chalhous et Chunradus Rebstoch ciues de pruka, et alii quam plures. Actum anno domini Millesimo dvcentesimo LXX? quarto, kalendis Augusti.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/008f3908-06dc-4639-aafc-75b8901af52b/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success