Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXI. , S. 206
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXI. , S. 206
CCXI.
Ne rerum gestarum memoriam grandeua temporis exactio fuligine cecitatis obnubilet, expedit, ut scripturarum ac testium robore fulciatur. Nouent igitur per presentes sollercia singulorum, quod, cum ego Ulricus dictus Matze possessiones meas in Phafsteten sitas cum vniuersis ibidem attinenciis, quas a domino Leupoldo dicto de Sahsengange comparatas per duodennium titulo proprietatis libere et quiete posse deram, domino Hainrico venerabili abbati et conuentui sanete crueis in Austria per manum vxoris ac liberorum meorum pro sexaginta duabus libris iure proprietario vendidissem, iam dicte possessiones mee variis fuerant contradictionum occasionibus innodate; tum, quia ex ipsis quedam non solum racione feodi meis hominibus contuleram, verum etiam prenominate possessiones quibusdam exactionibus astricte a plerisque modo licet indebito tenebantur. Ne ergo tractatum huius- modi vendicionis tam libere et apparenter contractum aliquorum iniuria uel dissensio disturbaret, et ut sepedictas possessiones ab omni altercacione cuiuslibet inpugnantis eximerem, imo et ab omni occa- sione obpugnandi in posterum penitus sequestrarem, predicto domino abbati et conuentui de prediis meis in villa, que Holarn dicitur, obli- gaui quinque librarum redditus pleno iure condicione subscripta, Tt sepedictus abbas et conuentus iam dictos redditus V. librarum, uide- licet una cum hominibus et usufructibus in propria et plena iurisdicione conseruent, nec mihi quidquam racione evellendi, disponendi sev extorquendi in ipsis hominibus uel in rebus. eorumdem aliquatenus exercere licebit, excepto hoc solo, quod wulgariter Wisoed dicitur, quamdiu non fecero antedictas possessiones in phafsteten eidem abbati et conuentui a qualibet inpetitione liberas et solutas, quod cum con- pleuero sepedicti redditus in holarn ad ijeam et heredum meorum redibunt iurisdiccionem et comodum sicut prius. Preterea cum* sicut predictum est racione dictante sententiatum fuerit, ut prescriptus abbas et conuentus in prenotatis redditibus in Holarn annuos fructus exinde debitos colligerent, sic constat diffinitum, vt quidquid ex illis redditibus in Phafsteten dicto abbati et conuentui ex alicuius iniuria deperire uel minorari contigerit, illud dundaxat ex illis V. librarum redditibus
195
in Holarn, quos ipsis obligaui, pro recompensacione debita recipiant, cetera, que de ipsis fructibus supererunt, mihi per semet ipsos, non per alium quemlibet annis singulis assignantes. Vt autem hec per omnia robur teneant firmitatis, presentem litteram subnotatis etiam testi- bus antedicto abbati et conuentui conscribi volui sigilli mei, nec non domini Ottonis de Hasálowe soceri mei iudicis prouincialis per Austriam, et domini Ottonis de Roer awunculi mei, et domini Wi- chardi de Trebmanswinchel munimine roboratam. Testes sunt hii. Dominus Otto de Hasálowe iudex prouincialis, dominus Otto filius eiusdem, dominus Otto Tuerso, dominus Vlricus de Roer, dominus Offo de Arberch, dominus Rapoto de sáncto Vito, dominus Wichar- dus de Trebmanswinchel, dominus Hatdmarus de Arenstain, domi nus Albertus de Lachsendorf, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini Millesimo CC?LXX?V? Tercio nonas Aprilis, indictione tercia.
Original auf Pergament mit vier Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/0dcf5f4f-15b0-478e-b03a-226888bb9501/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success