Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXIX. , S. 49
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXIX. , S. 49


XXIX.
Ego Liupoldus dei gracia dux Austrie et Stirie notum omnibus esse volo tam presentibus quam futuris, quod monachi sanete crucis in tribus placitis meis querimoniam mihi fecerunt istius modi. Rudge- rus Лaтo, ut dicebant, omne Patrimonium suum in ulricheskirchen, videlicet domum suam et duas villicales curias et viginti octo curtilia, in wilrates sex mansus et dimidium, in porinstorf tres mansus, in alrichestorf mansum et dimidium, hec inquam omnia cum pratis et silvis et omnibus pertinentiis deo et beate Marie in sáneta cruce delegavit, hoc nimirum modo eaque conditione, ut, si Adelheidis filia sua sine liberis obiret, in usum fratrum deo in sáncta cruce servien- tium iure perpetuo cederent. Itaque fratres ipsi conquesti mihi sunt, quod eadem Adelheidis, cum non habeat Iiberos, paterni patrimonii partem vendiderit, partem inpignoraverit, partem reliquam Chumado secundo marito siio contulerit. Ad hec, cum in quarto placito respon- sura foret, egoque finalem super his daturus essem sententiam, mittens Chunradus abbatem sanete crucis in domum suam vocavit, talisque inter eos assentiente Adlheide facta est compositio, ut partem illam prediorum, que inpignorata fuisset, abbas et conventus sanete crucis quinquaginta talentis redimeret, atque ex his vero tres mansus in porinstorf, in wilrates curtile unum, et in ulricheskirchen duo curtilia in possessionem mox acciperet, cetera vero Chunradus et adlheidis toto vite sue tempore possideant, ita tamen, ut neque vendendo, neque inpignorando, neque ullis aliis modis aliquid ex eis a sancta cruce debeant abalienare, sed post mortem amborum ad sánctam crucem libere et absolute pertineant, etiam si Chunradus ex alia uxore Iiberos procreaverit. Pactum etiam est, ut ea, que Chunradus vendidit, id est in alrichestorf mansum et dimidium, et in kogelbrunnen villicalem curiam, abbas, si iusta querimonia potest, requirat et recipiat. Talis itaque pactio cum inter eos constituta fuisset, Chunradus in sánctam crucem veniens pactionem ipsam confirmavit, cunctaque predicta predia super altare sanete Marie delegavit. Posthec wienne coram me tam pactionem quam delegationem confessus est, confessa est etiam
38
Actum Wienne in capella Gotfridi camorarii anno dominico incarnationis M?CC?Vll.° V? idus Marcii. . ,.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/1347b97a-d86e-4ed1-a0d7-ba5e8944183c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success