Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXXIII. , S. 97
Current repository:
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXXIII. , S. 97

LXXIII.
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis öliis abbati et conuentui monasterii sanete cruris de Austria Cisterciensis ordinis Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu decimas, quas in parroebia de Alecht bone memorie Regenmarus Patauiensis episcopus loci diocesanus spectantes ad ipsum capituli sui accedente consensu mona sterio uestro pia et prouida liberalitate concessit, prout in ipsius litte- ris confectis exinde dicitur plenius contineri, sicut eas iuste ac pacifice possidetis et in alieuius preiudicium non redundat, uobis et ipsi monasterio per uos auetoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit ineursurum. Datum Perusii VI? idus Februarii, pontificatus nostri anno octauo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/154f833d-a690-4e06-a1f2-1d1fec12fb9e/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success