Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLX. , S. 249
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLX. , S. 249
CCLX.
Ego Ditmarus dictus de Paumbgarten presencium profiteor vni- uersis, quod de consensu filiorum meorum Dyetrici et Dyetmari pro remedio anime mee, progenitorum successorumque meorum donaui et tra- didi monasterio sanete crucis abbati et fratribus ibidem deo seruientibus duorum talentorum redditus in villa, que dicitur in nider Leyz, super manso, qui dicitur Walchuni, et quadam area Pertoldi secundum quod ad me proprietatis titulo pertinebant, tradidi inquam iure perpe tuo possidendos tali condicione annexa, quod eorumdem duorum talen torum LX. denarios singulis annis tempore vite mee ex nunc predicti abbas et fratres annis singulis recipere tenebuntur in possessionis et donacionis mee euidens argumentum; post vite vero mee decessum pre dicti duorum talentorum redditus integraliter extunc et in posterum monasterio persoluentur. Debent quoque predicti abbas et conuentus ex huius pacti debito, postquam ipsis mors mea fuerit nunciata, per se ipsos et vecturam suam propriam, vbicumque infra terre istius limi tes inuentus fuero, corpus meum recipere cum panno bono pro funeris
238
opertura, et secundum mei status decentiam honoremque monasterii in sepulchris patrum meorum honorifice sepelire. In huius rei testimo nium presentem litteram fecimus nostri sigilli munimine eommuniri. Testes autem sunt hii, dominus Hainricus de Chvnring, Albertus de Clemens, Wichardus de Paumgarten, Jacobus Chastner. Acta sunt hec anno domini M?CC?LXXXIIII? XV? kalendas Nouembris.
Original auf Pergament mit Siegel. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 146, Nr. 237.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCLX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/166cd8bf-a195-470f-85d3-c288716179dd/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success