Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XLV. , S. 70
Current repository:
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XLV. , S. 70


XLV.
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et vniuersis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo seruientibus salutem et apostolicam benedictionem. Contingit interdum, quod nonnulli propriis incumbentes affectibus, dum san- ctionum sensum legitimum ad sua uota non habent accomodum, super- inducunt adulterum intellectum in temporali compendio eternum dispendium non timentes. Sane quia, sicutaudiuimus, quidam suo nimis inherentes ingenio, nimiumque uoluntarii concilii generalis interpretes de noualibus post idem concilium acquisitis a uobis intendunt decimas extorquere, ne super hiis uos contingat indebita molestatione uexari, nos interpretationem illorum intellectui constitutionis predicti concilii super Cisterciensium decimis edite asserimus peregrinam. In ipsa quidem expresse cauetur, ut de alienis terris et amodo acquirendis, si eas propriis manibus aut sumptibus colueritis, decimas persoluatis ecclesiis, quibus ratione prediorum antea soluebantur. Vnde, si ad prope positum aciem discretionis extenderent aduertentes nichiHomi lías, de quibus noualibus apostolica sedes intelligat indulgentiam super talibus piis locis concessam non sic circa noualia noue interpretatio nis ludibrio ingenia fatigarent. Inhibemus ergo auctoritate presentium, ut nullus a uobis de noualibus a tempore concilii excultis uel in poste- rum propriis manibus aut sumptibus excolendis decimas exigere uel extorquere presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc pagi nam nostre inhibitionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipo- tentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit
59
incursurum. Datum Laterani XlIII? kalendas Februarii, pontificatus nostri anno sexto.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/1cd67297-5c4a-4a59-8a37-8992ae5a8cdd/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success