Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LVII. , S. 82
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LVII. , S. 82

LVII.
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sanete crueis in Austria salutem et apostolicam benedictio- nem. Ea, que iudicio uel concordia terminantur, firma debent et iIli bata consistere, et, ne in recidiue contentions scrupulum relabantur, apostolico conuenit presidio communiri. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu compo- sitionem, que inter uos ex parta una et abbatem et conuentum de Medelich nomine monasteriorum uestrorum ex altera super quibus- dam deeimis auetoritate felicis recordationis Innocenti i pape prede cessors nostri amicabiliter intercessit, sicut sine prauitate prouide facta est, et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice obseruata, auetoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, banc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario con traire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noue- rit ineursurum. Datum Perusii XIII? kalendas Octobris, pontificatus nostri anno secundo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/291c56af-38d4-46c6-a8f3-7fed60a597c7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success