Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXLVII. , S. 155
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXLVII. , S. 155
CXLVII.
Ut litterarum breui compendio a future obliuionis dispendio declinetur, est expediens ac honestum, humanam memoriam scripture stipendio militare. Ad humane igitur vniuersjtatis noticiam tam pre- sencium quam futurorum christi fidelium deueniat per presentes, quod, cum Rudgerus de Losenhaim de consensu Tûte vxoris sue et libero- rum suorum quosdam redditus in hovelin et hortos sitos ibidem abbati et fratribus in sáncta cruce pro anime sue remedio libere con- tulisset, quos redditus Wisinto de Houelin ab eodem Rudgero feoda- liter possidebat, et uterque eorum, Rudgerus videlicet iuri proprietatis, et Wisinto infeodationis cessisset, ius suum sanete crucis conuentui libere assignando, tandem super eisdem redditibus inter fratres de domo teutonica in Wienna ex una parte, et fratres de sáncta cruce ex altera lis est orta, affirmantibus fratribus de domo teutonica pre- dictam donacionem ex parte Wisintonis factam infirmam esse ex cuiusdam condicionis debito et non ratam. Et cum «trimque inter predictos fratres verteretur controuersia, tandem, ne tunica caritatis inconsutilis scinderetur, que inter easdem domos et fratres floruerat ab antiquo quodam priuilegio singulari, amicabili compositione ipsis fratribus mediantibus eadem Iis taliter est decisa, ut fratres de sáncta cruce de predictis redditibus in hovelin haberent trium talentorum redditus, residua uero pars reddituum eorundem ad fratres de domo teutonica volueretur. Ne uero buius amicabilis compositionis firmitas a posterorum memoria laberetur, frater Chonradus comondatw Austrie et frater Ortolfus comendator domus in Wienna presentem litteram
144
sigillorum suorum munimine confirmarunt testibus subnotatis, qui sunt frater Chonradus de Veuhtwanch eomendator Austrie, frater Ortolfus eomendator in Wienna, frater Ortwinus cellerarius domus eiusdem, frater Dietricus sacerdos. De sáncta cruce fratres Mecht- fridus cellerarius, Fridericus camerarius, Chonradus elemosinator, Heinricus quondam magister curie in Vlreichschirchen, Geroldus magister curie in Wienna et alii quam plures. Datum anno domini M?CC?LVII1I? XIII? kalendas Junii.
Original auf Pergament mit zwei Siegein.
cxLvm.
1259. — Wülfing von Altenburg verkauft der Abbtei heiligen Kreuz einen Mansen zu Kaltengang.
Uniuersis christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Wulwingus de Altenburch salutem in auetore salutis. Tenore presen- tium profiteor et protestor, notumque facio generationi presenti et successure posteritati, quod predium uxoris mee in ChaUhengange uidelicet unum mansum desertum cum omnibus attinentiis suis de consensu et uoluntate eiusdem uxoris mee ac liberorum meorum uen- didi iuste et legitime ecclesie sanete crucis. Ne autem in posterum super eodem manso quisquam prefatum monasterium inpetere ualeat aut grauare, presentem litteram sigillis uidelicet soceri mei et Ottonis Thursonis feci pro munimine consignari. Huius rei testes sunt Ra- poto frater meus, Ulricus de Gadem, Perhtholdus, Otto et Wichar- dus fratres de Arnstain, Levpoldus de Snephenstain, Marquardus Vmbesáiden, Leupoldus Ganz et alii quam plures. Actum anno domini M?CC?L1X?
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/2bbfdaca-a2d5-485d-a36b-e5a5a314610f/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success