Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. VI. , S. 19
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. VI. , S. 19





VI.
In nomine sanete et individue Trinitatis. Omnibus Christi fide libus presentis etatis et future generationis pax et exultatio multipli- cetur. Quemadmodum Divina aspiratione commoniti elemosynarum
8
largitate fiduciam nobis apud Altissimum nequaquam intermisimus collocare, ita, quatenus earundem elemosynarum nostrarum donatio eis, quibus collata est, inconvulsa perseveret, justum existimavimus, diligentius precavere. Et idcirco omnium vestrum notum esse cupi- mus universitati, quod Ego Henricus Dei gratia Dux Austrie una cum compare mea Theodora, ac dilectissimis filiis Liupoldo atque Henrico villam, que dicitur Sigenvelde submotis ex ea cultpribus ante illic habitantibus manu potestativa tradidimus Deo et Beate semper Virgini Marie, nec non fratribus sibi famulantibus in loco, qui vocatur ad Sanctam Crucem, in queslibet eorum usus redigen- dam, quomodocumque placuerit, excolendam, et in omne euum liber- rime possidendam. Hanc vero nostre devotionis oblationem contulimus eidem venerabili loco sine ullo contradictore, seu contradicendi jus de reliquo habente, tam pro cunctorum in Domino sperantium incolu- mitate, pace ac firma tranquillitate, quam pro nostra, nostrorumque parentum salute, et animarum felici requie, nostri quoque regiminis Deo placita directione. Nihil autem in supradicta possessione minorauimus, nihil segregavimus, vel qualitercunque permutavimus, sed in agris, pratis, pascuis, sylvis, terris cultis et incultis, montibus, et vallibus fratribus eam prefatis pia mentis alacritate libero donandi jure delegavimus, designantes et prefigentes ei terminos; rivum scilicet, qui dicitur Satelbach, prout defluit, et influit rivo alteri, cujus est vocabulum Schwechant, sicque per illius defluentem alveum quousque allabatur ei itidem rivulus, qui vocatur Purchbach, reliquis omnibus ejusdem predii terminis manentibus, secundum quod eos cunctis notissimos incole loci homines utique fideles, et testimonio recepti- biles sub jure jurando demonstraverunt. Ipsam porro, de qua loquimur, villam emimus a ministerialium nostrorum uno Ulrico inquam de Scho- nenkirchen, qui illam justa possidebat hereditate, volente, simulque tradente uxore sua, annuentibus etiam spontanea voluntate liberis suis omnibus, et universis, qui consanquinitate seu affinitate heredes pos- sent succedere, datis pro eis Centum et quinquaginta talentis, ac sedecim mansis, quorum quatuor quidem siti sunt in Guenvarn, septem Engelschalchesvelde, unus Modelanesdorf, duo Gnage, item unus Sibenbrunen, et unus Nuwendorf. Insuper in confinio Talarn vinea una. Et ut talis coemptionis actio, nostreque donationis publica et pia traditio ad omnem posteritatem inconvulsa permaneat, hujus pagine super hoc conscriptionem tum contra eos, qui de cognatione memorati
9
ministerialis nostri descendent aut descenderunt, tum contra omnium malignorum violentas et sine causa molestationes nostri sigilli im- pressione roborantes confirmamus adnotatis testibus, qui sunt hi: Liupoldus, et Henricus filii Ducis Heinrici, Otto provincialis comes, et Otto filius ejusdem, Albreht de Werde, Rapoto de Medlike et Henricus frater ejus, Albero de Pottendorff et Herbordus frater ejus, Wernardus de Rabenstaine, Willielmus de Michelensteten, Chunradus de Riede, Otto de Lewesdorf et filius ejus Chunradus, Walterus de Sickendorf et Hartnidus frater ejus, Leopoldus de Piugen, Albero et Otto et Ortolfus fratres de Runecke, Wolfkerus de Medlike, Ulricus et Marquardus filius ejus de Hintperge, Ulricus et filius ejus Fridericus de Schonenkirchen, Chadoldus de Protleke, Wichardus de Pirboum, Albero de Tribanswinchel, Liupoldus de Vitegeysdorf.
Einfache Abschrift sec. XVII, auf Papier.
vn.
Circa 1177. —' Leopold, Herzog von Österreich, schenkt nach seinem Regie rungsantritte der Abbtei heiligen Kreuz in Gemeinschaft mit seinem Bruder Heinrich und seiner Mutter Theodora einen Theil des Waldes, in dem dieselbe gelegen ist, zu seines verstorbenen Vaters Herzog Heinrich's, so wie auch zu seinem, seiner Gemahlin Helene, seines Bruders und seiner Mutter
Seelenheile.
Liupoldus diuina fauente clementia dux Austrie cunctorum christi fidelium presenti universitati et future posteritati pacem et quietem in perpetuum. Quandoquidem superne dispositionis gratia in locum illustrissimi patris pie memorie Heinrici ducis heres succedere et principatum merui obtinere, dignum arbitratus sum, et michi meisque per omnia salutare, quatinus paternam circa venerabilia loca et devotionem et liberalitatem in nobismetipsis excolere, et ad tam pie а�? magnifice virtutis exemplar nos studeamus omnimodis informare. Unde quoque nobis visum est, anímente et simul tradente germano meo karissimo Heinrico, necnon et dilectissima matre nostra Theodora conferre monasterio Sanete Crucis, et fratribus deo illic jugiter famulantibus aliquam partem silve, in qua idem monasterium situm fore dinoscitur, optantes, ut deus et dominus omnipotens, qui devotum numquam offerentis sperriit affectum, anime christianissimi patris nostri Heinrici ducis requiem et reliquis parentibus nostris
10
regni sui concedat beatitudinem, michi quoque ac fratri meo, simulque amplectende matri nostre, et Helene contectali mee, ac soboli nostre sanitatem tribuat et incolomitatem, et in regendis subditis pacem pari- ter ac tranquillitatem. Hoc ipsum vero, quod de prefata silva antedicto monasterio Sande Crud» dare complacuit, manu potestativa delega- uimus eidem venerabili loco ita tamen, ut nequaquam extirpetur, nee stabula pecorum aut apiaria illic collocentur, prefigentes ei terminos, videlicet a Priventanne per ascensum montis, qui vocatur Husrucke, usque ad initium fossati, quod vocatur Radingsgrabe, et abinde per viam, que in eo, quod vulgo dicunt ecke, perducit in Holarbrante, et idipsum Holarbrante, et inde per retro Holarbrante inter duos fontes duorum rivulorum, quorum unus dicitur Putenbach, alter vero Swinbach per viam dirigentem usque ad locum, cui nomen est Wurzwalle per transeuntibus eam, quam vocant Hermanneswarte, usque ad fossa- tum, cui vocabulum datum est fossatum monachorum, ad ejus scilicet initium et per ipsius descensum usque in Waltsáttelbach, et per ipsius quoque descensum usque in campum. Quia vero ministeriali nostro Wichardo de Arnsteine, ad quem custodia eiusdem saltus attinet, aliquod ex hoc accessisse videbatur detrimentum, placuit fratribus sepefati monasterii Sande Crucis, dare eidem Wichardo vineam unam locatam in villa, que vocatur Vôsendorf, et agros, quos ipsi illic possidebant, quatinus nequeabipso, neque a libe ris ejus pro jure beneficii ullam aliquando sustinere debeant molestiam. Verum, ut hec nostra donatio rata semper maneat et inconvulsa, conscriptionem banc nostri sigilli impressione robora- mus. Testes hujus rei Otto de Aschaim, Albero de Chunrin- gen et filius ejus Hademarus, Wichardus de Sevelde, Hugo de Ottenstaine, Poppo de Gnage et frater ejus Ulricus de Chunges- brunne, Hugo de aigne, Wichardus de Arnstaine et filius ejus Perhtoldus, Chunradus de Riede, Lutwinus de Sunnenberg, Albertus de Pfaffsteten, Ulricus de Vihehouen, Otto de Purchartesdorf et filii ejus Rapoto et Heinricus, Ulricus dapifer et filius ejus Ulricus.
Zwei gleichlautende Originale auf Pergament mit Siegel (Reitersiegel). — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 44, Nro. 63, mit dem in der Originalurkunde nicht vorkommenden, überdies unrichtigen Jahre 1188. — Herrgott, Monum. I, pag. 202, Nro. i.
11
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) VI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/33ddb28e-83c5-44a7-b9a0-77b514c37370/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success