Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLV. , S. 245
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLV. , S. 245
CCLV.
Acta hominum, que post occasum presencium transire debent ad noticiam futurorum, quasi fundamento stabili conuenit scripturarum testimonio roboran. Nos igitur frater Vlricus diuina miseracione abbas de cella sanete Marie totusque conuentus eiusdem loci vniuer- sis christi fidelibus tenorem presencium inspecturis volumus fieri manifestum, quod, cum deeimarum exactio statuta olim per vniuersum clerum a sede apostolica nos angariaret fortiter et vrgeret, conpulsi sumus ob easdem decimas tribuendas quamdam partem possessionum nostrarum venumdare corde molesto, et, quoniam aliud facere non potuimus, in rebus ecclesie nostre nos quamuis inuitos oportuit mino ran. Ex consensu igitur omnium nostrum et uoluntate communi multoque consilio prehabito et firmato de bonis ecclesie nostre septem talentorum et triginta denariorum redditus, quorum VIJ talenta in villa, que dicitur Toubezz, et quinque solidos mvelben locati sunt, cum septem pullis pro weiseod domino Heinrico abbati et conuentui monasterii »anete cruris vendidimus pro sexaginta sex talentis et dimidio talento
234
in eternum libere possidendos omni eo iure, quo nos semper eos in pace possedimus, et quo nobis collati et donati fuerant a memorabili duce Austrie Friderico. Coloni vero predictorum reddituum in Tou- bezz et in Velberi administracionem illam, que vulgo Nahtseld dici- tur, et alia queuis seruitutis officia sicut nobis exhibere consueuerant, sic et memoratis domino abbati et fratribus atque nunciis domus sanete crucis, quociens necesse est, tenentur fideliter exhibere. Porro si quisquam nobilium uel potencium ius aduocacie super eisdem redditi- bus, quod ad solum principem terre pertinere dinoscitur, sibi vsurpa- uerit, uel quolibet modo adtraxerit, nos et perpetui successores nostri tenebimur eundem coram principe terre contrádiccione vera et intre pida propulsare ab vsurpacione ista friuola et iniusta. Sciendum quoque est, quod quilibet colonus mansum suum vendens sexaginta denarios pro debito, quod dicitur ablait, emens vero triginta denarios pro debito, quod dicitur anlait, dare tenetur, sicut ab antiqua con- suetudine est seruatum. Ne igitur in hac vendicione nostra peracta solempniter domus et conuentus sanete crucis debeat vmquam aut valeat in posterum a nostris successoribus aliquam pati cuiuslibet impeticionis seu contrarietatis iniuriam vel quomodolibet perturban, presentis scripti patrocinio et certo fratrum nostrorum aliorumque proborum virorum testimonio cum appensione sigillorum nostrorum eandem in perpetuum confirmamus. Testes autem sunt, Gebhardus prior, Heinricus capellanus domini abbatis, Ebergerus cellerarius, Vlricus infirmarius, Heinricus plebanus de Neztah, Dietricus, Fridericus, Sifridus sacerdotes et monachi celle sanete Marie, Heinricus nota- rius, Lienhardus procurator domini abbatis et filius eius Lienhardus Dietmarus, et alii quam plures vi ri ydonei et fide digni. Actum et datum anno domini M?CC?LXXXIII? in die sancti Brictii in monasterio sanete crucis.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCLV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/3428b6f9-207a-47c3-90c3-2909d0148fd7/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success