Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XCVIII. , S. 118
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XCVIII. , S. 118
XCVIII.
Rudegerus dei gratia Patauiensis episcopus fidelibus suis offi- cialibus in Patauia gratiam suam et omne bonum. Continentia litte- rarum presentium uobis constet, quod nos dilectis in christo fratribus abbati et conuentui sanete cruris omnia iura, que ratione mute de nauibus salem et alia quocumque censeanlur nomine ad ipsos spectantia deferentibus nos deberent contingere, relaxamus. Aucto- ritate itaque litterarum presentium uobis firmiter inhibemus, ne ab ipsorum nauibus quecumque uictualia deferentibus nomine mute uel mutarum aliquid exigatis, permittentes eas remoto impedimento quo libet, cum ad uos peruenerint, libere pertransire. Vt autem in ipso rum nauium transitu quelibet abesse debeat difficultas, in sortem pensionis nostre, quidquid de nauibus supradictis uos reeepturos speraueritis, uolumus computari. Et ut hec nostre donationis indul- gentia ecclesie dicti conuentus debeat inuiolabiliter obseruari, eandem robore litterarum presentium conflrmamus, quas et nos ipsi ecclesie damus in testimonium et cautelam. Datum apud sánctam crucem anno domini Millesimo CC?XL°III? VIII? kalendas Maii, indictione prima, pontificatus nostri anno decimo.
Original auf Pergament, dessen Siegel abgängig. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 96, Nr. 164, mit mangelhafter Datirung.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XCVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/38d93ae3-714a-4933-b110-a8c91a7ddbfb/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success