Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XCI. , S. 114
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XCI. , S. 114
XCI.
Bela dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Ватe, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque rex vniuersis christi iidelibus pre sentem paginam inspecturis salutein in eo, qui est salus omnium et vita. Effectum iusta postulantibus indulgere, tam uigor equitatis quam ordo exigit racionis, presertim cum petencium uota et pietas adiuuat et iusticia non relinquit. Hinc est, quod ad uniuersorum tam presen- cium quam futurorum noticiam harum tenore uolumus peruenire, quod, cum deo propicio regni regimen ad nos fuisset deuolutum pleno iure, littere fidelium nostrorum capituli Geuriensis a dilectis in christo abbate et conuentu sanete crucis de Austria nobis sunt presentate, in quibus plenius continebantur, quod Pot quondam palatinus terciam partem predii Sasun cum terra, que est iuxta Ferteuseu, in comitatu Musuniensi sita, quam iure hereditario possidebat, in remissionem suorum peccaminum contulit ecclesie sanete crucis de Austria, duas uero partes eiusdem predii fratri suo Stephano filio Mour reliquit possidendas. Mortuo autem Stephano filii sui Corrardus et Mour diuina pietate ammoniti et zelo karitatis accensi dictas duas partes predii antedicti cum omnibus pertineneiis suis omnium cognatorum suorum consciencia et consensu in nullo penitus contradicentibus ob remedium parentum suorum contulerunt ecclesie antedicte, Pecierunt itaque dicti abbas et conuentus a nobis humiliter et instanter, ut dona- cionem Pot comitis et nepotum suorum regia dignaremur auetoritate confirmare, prout littere capituli antedicti continebant. Nos igitur iustis peticionibus ipsorum misericorditer inclinati donaciones prefa- tas tamquam iuste et legitime factas duximus confirmandas. Vt igitur hec a nobis facta confirmado nullis unquam temporibus in irritum ualeat reuocari, sed semper salua et inconeussa permaneat, ad ampliorem rei firmitatem presentes eisdem concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine perhenniter roboratas. Datum in castro Suprun anno dominice incarnacionis Millesimo ducentesimo quadragesimo, tredecimo kalendas Junii, regni autem nostri anno quinto.
Original auf Pergament mit Siegel.
103
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/4e354f42-4145-4276-9c7b-2fcf99689d86/charter>, accessed at 2025-01-10+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success