Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXII. , S. 165
Current repository:
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXII. , S. 165



CLXII.
Quoniam labilis est hominum memoria, et omnis actio humana instabilis et caduca, ideo conuenit et expedit, ut ea, que geruntur uel conduntur, lucido litterarum testimonio roborentur. Hinc est, quod ego Albero dictus de Paden scire cupio inspectores presentium uniuersos, quod magnis infortuniarum casibus ingruentibus et urgentibus, cum a domino Wernhardo de Wolfgersdorf infeliciter captiuarer, et in eius captiuitate infelicius detinerer, grauitate ac magnitudine infeli- citatum uictus conpulsus sum, omnia bona mea sita in Paden iure hereditario et iusto hereditarie distribution^ titulo ad me a meis coheredibus secundum ius, quod uulgo fûrzicht dicitur, libere deuo- luta pro mea liberacione ac miseriarum mearum releuacione domino Perchtoldo de Engelschalchsuelde incunctanter ad certum diem et terminum obligare. Quod cernens dilecta coniux mea, domina uidelicet Diemüdis soror domini Johannis de Merswanch, cum qua nouiter post captiuitatem meam contraxeram, ac meis calamitatibus ex debito fidelitatis sincere conpatiens, nullum adhuc mecum habens heredem, de bona uoluntate et consensu fratris sui prenotati ac beneplacito omnium coheredum suorum omnia bona sua, que ad eam quoque a coheredibus suis secundum ius, quod fûrzicht dicitur, fuerant deuo- luta, protinus uendidit et me a captiuitate, meaque bona ab obliga- cione et a meo creditore domino Perchtoldo de Engelschalchsueld fideliter liberauit. In recompensam uero tante fidelitatis mulieris bone et fidelis et ab omnibus comendande dilectionis et ego uersa uice ardoribus inflammatus iam me liberato et bonis meis redemptis ac uniuersis debitis per predictam uxorem meam plenissime persolutis, ipsi et eidem uxori et liberatrici mee et bonorum meorum eo tem pore, quo iam liber et libere id facere potui, omnia bona mea, que in Paden habere potui, ad manus suas libere resignaui, ut ipsa de eis- dem bonis faceret, ordinaret atque disponeret, quicquid in uita ue
154
post mortem utriusque, uidelicet meam et suam, melius iudicaret. In cuius rei testimonium euidens et munimen presentem litteram mei sigilli appensione uolui communiri, testibus subnotatis, qui sunt domi nus Otto de Perchtolstorf camerarius Austrie, dominus Otto de Haslauwe iudex prouincialis, dominus Wernhardus et dominus Her- mannus fratres de Wolfgerstorf, dominus Perchtoldus de Engel- schalchuelde, dominus Otto Tûrse, dominus Wulfingus de Tribans- winchel, dominus Chunradus Matzo, dominus Ulricas de Rôr, domi nus Haidenricus de Paden et alii quam plures. Actum anno domini M?CC?LX?II? XI? kalendas Augusti.
Original auf Pergament. — Chmel, Notizenblatt f. 1843, pag. 68, Nr. Ш.
CLXni.
1262. — Otakar, König von Böhmen und Herzog von Österreich etc., erlässt der Abbtei heiligen Kreuz- das ihm zu entrichtende Bergrecht von den Weingärten zu Talarn und Engelschalchsdorf.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis amen. Otacarus dei gratia rex Boemorum, dux Austrie et Stirie, et marchio Morauie omnibus christi fidelibus presentem paginam inspecturis in perpe- tuum. Quoniam auetor omnis gratie et fons largiflue pietatis ad hoc nos honor um et facultatum culmine sublimauit, ut tanto uberius iuxta prophete consilium peccata nostra elemosinis et misericordiis paupe- rum redimamus, quanto amplius in hoc mundo pre ceteris possidemus, eo moniti instinetu notum faeimus tam presenti etati quam succes- sure posteritati, quod nos cementes ecclesiam sanete crucis frequenti incursu Ungarorwn et Chumanorum pre ceteris cenobiis periculosius laborare, volentesque conmutare pro terrenis celestia, pro temporalibus sempiterna vinum, quod pro iure montis in Talarn (de officio, quod wartperch dicitur in wulgari), et in Engelschalsdorf nobis annuatim fratres eiusdem ecclesie persoluebant, quod ad tres carratas et circa decem vrnas maioris mensure fuerat estimatum, ad consilium et inter- uentum ministerialium nostrorum ipsis relaxauimus eorum defectibus consulendo. Vt autem hec nostre relaxationis gratia ipsis perpetuo maneat inconuulsa, nostreque saluti orationum suarum semper deser- uiant adiumenta, presentem paginam super hiis conscriptam sigilli nostri munimine ipsis feeimus roborari. Huius rei testes sunt Hein- ricus de Chunring marschalcus Austrie, Chunradus de Hintperch
155
et Marquardus filius eius, Otto de Pertoltsdorf, Wocko marschalcus Boemie et capitaneus Styrie, Widfingus de Stvbenberch, Vlricus de Pylihdorf, Albero de Arberch, Otto Turso, Pertoldus, Otto et Wî- chardus fratres de Arnstein, Pertoldus de Engelschalsvelde, Alber tus de Celking pincerna curie et frater suus Ludewicus, Chunradus de Cecking, Marquardus de Gereut magister cellarii, Gotfridus et Gerungus magistri montis de Wartperch et alii quam plures. Actum anno domini M? CC? LXII°
Zwei Originale auf Pergament mit Siegel; in dem einen ist nur von Talarn allein die Rede mit dem oben in den ( ) beigefügten Beisatze. — Pez, Thesaur. VI, II, pag, 108, Nr. 190.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/536dbcfe-5a92-48ad-97a2-102a390d8fb3/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success