Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXCIV. , S. 191
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXCIV. , S. 191


CXCIV.
Inter negotia militantium seculo precipuum sanis mentibus id esse dinoscitur et donum gratie singularis, si diem extremi iudieii operibus misericordie preueniant homines, iuxta eruditorum prophe- ticam peccata sua suis elemosinis redimentes. Notum sit igitur uniuer- sis scriptum presens intuentibus, quod ego Dithmarus de Engel~ schalsvelden ob meorum remissionem peceaminum parentumque meorum ad augendum diuini cultum seruitii, qui per uiros religiosos in ecclesia sanete crueis domino deo incessabiliter exhibetur, in Emzeinsdorf et in Langental redditus quatuor talentorum eo modo, quo iure paterne succession^ possederam, libere contuli fratribus ecclesie memorate. Vt autem hanc donationem meam in extremis meis factam quiete possideant memorati fratres ecclesie supradicte, presen- tem cedulam impensione sigilli proprii statui roborandam testibus i'doneis nichilominus subnotatis, qui sunt Wichardus dictus de Sleht, Ulricus dictus de Vihouen, Albero de Paden, Ditricus dictus Ge schurte, Otto dictus super baculum et alii quam plures. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M? CC? LXXI? XVII? calendas Nouembris.
Original auf Pergament mit Siegel.
excv.
1271. — Abbt Heinrich von heiligen Kreuz überlässt einen Hofsámmt Mühle su Tribuswinkel einem gewissen Eberhard und seiner Hausfrau Liukardis nach Burgrecht.
Vt facta nostra luce cognitionis publice omnibus manifestius elucescant, nos frater Heinrieu s dictus abbas in sáneta cruce huius scripti euidentia transfundimus in memoriam omnium tam presentium quam futurorum, quod nos prehabito nostri conuentus assensu et eon- silio saniori per manus fratris Bietmari tunc domus nostre cellerarii et fratris Heinrici laici conuersi nostri, quibus hoc negocium comis- sum fuerat, Eberhardo et Liukardi vxori sue, a priore marito suo cognomen Wahtterin trahente, nec non filio eorundem Gotfrido cur- tem nostram sitam in Tribanswinchel cum omnibus suis appendieiis
12*
180
sub iure donationis ciuilis iuris locauimus tali modo, quod ab ipsis annis singulis quintum dimidium talentum denariorum duobus anni tero- poribus, in festo uidelicet beati Mychahelis XVIII? solidi, et in purifi- catione beate virginis XVIII? solidi de predicta curte soluantur domui sanete crueis; hoc addito, quod iam dicte domui triginta modios grani annuatim molere tenebuntur, nec premissos memorate pensionis ter minos transgredi lieebit aliqualiter nisi assensu nostro beniuolo an- nuente, alioquin cessante omni huius conuentionis pacto prefata curtis nostra ad domum sanete cruris denuo reuertetur. Sed et hoc duximus inserendum, quod nos huius curtis occasione speciali dudum premis sas personas ad nostra placita, que vulgo Pantaidinch vocantur, non tenebimur coartare. In cuius rei firmitatem presentem litteram con- scribi placuit et sigillo domini Chvnradi de Walehunschirichen castel- lani Medlycensis subnotatis testibus roborari, qui sunt, dominus Otto Tvrso, dominus Vlricus de Ror, dominus Albero de Paden, dominus Wichardus de Trybanswinchel, dominus Vlricus Matzo, dominus Chunradus de Walehunschirichen, Engelschalcus de Sultze, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M°CC?LXXI?
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXCIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/6ebb9799-d5f6-4ff3-9fae-fac55bdef7eb/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success