Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXVI. , S. 89
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXVI. , S. 89
LXVI.
Notum sit omnibus christi fidelibus tam presentis etatis quam future generationis, quod ego Ulricus de Wulfelinstorf ad ammoni- tionem domini E. abbatis de sáneta cruce timens, gehenne supplicium non euadere, si agros ab ecclesia indebite distractos diutius incaute possiderem, tum propter liberationem animarum parentum meorum, et ad cautelam salutis anime mee, tum etiam pro pecunia XXXVII talen- torum et equo ualente V. talenta predium, quod ultra aquam fluminis directanee contra ecclesiam Wulflinstorf situm est, monasterio sanete
78
enieis absolute restitui, quia, qualitercumque ad me de progenitoribus meis eiusdem fundi possessio defluxerit, tamen ad iam dictum mona- sterium iuste dinoscitur et proprie pertinere. Ut autem talis con tractus uel potius huius redditionis formula sepedicto monasterio sanete crueis rata semper maneat et inuiolata, bac paginula sigillis nobilium uirorum, in quorum presentia et noticia factum est, et meo sigillo testibusque roboratur. Testes, dominus Wichardus de Arn- stain, dominus Dietricus de Rorov, et cognatus eius Dietricus de Steinberch, dominus Ulricus Asinus de Gadem, Wulfingus Sagitta rius, Rudegerus, Heinricus.
Item ego U. de Wulflinstorf promitto, quia debeo, quatenus a me uel ab hereditariis successoribus meis prenotatum predium supra dicto monasterio ab omnibus inpetentibus et querimoniis perannosXXX et eo amplius, prout iuris est, defendatur. Ad quod certificandum omnia predia mea in Wulflinstorf posui in m anus domini W. de Arn- stain et domini D. de Rorov, ut uidelicet fratribus sepedicti mona- sterii sanete crucis de ipsis prediis super huiusmodi deffensione respondeatur. Compromittitur quoque inter me et abbatem cum suis, quod per terram monasterii0) pateat uia ad molendinum meum et ad unam fossatam lapidum tam pro edifieiis mihi propriis quacumque prouisor grangie demonstrauerit expedire. Monasterii quoque homi- nibus pateat uia ducendi, pellendi per pontem et per omnem terminum meum, quacumque rationabiliter habuerint necessarium.
Original auf Pergament mit drei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/7bc669f6-96df-48ff-822f-b0c4ef4ee8c1/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success