Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXCI. , S. 188
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXCI. , S. 188


CXCI.
Ueritatis amica simplicitas acta legitima sic geri non patitur, ut postmodum aliqua interueniente calumpnia deformentur. Notum sit igitur vniuersis scriptum presentis cedule cognituris, quod ego Chvno
177
I
habita deliberatione congrua cum consensu Gerdrudis dilecte mee coniugis, cunctorumque heredem meorum a venerabili domino Hein- rico abbate in sáncta crvce vna cum vnanimi consensu fratrum eius- dem loci vnum mansum situm in Nuwesidel, qui ad dictos spectabat fratres, suscepi ipso iuris ordine, quo ipsi fratres dictum mansum quon dam possederant, possidendum tali conditionis articulo intermixto vide licet, ut de mea curia in eadem villa sita, quam a Chvnrado dicto Pyber propria pecunia comparaui, et de prefato manso ius ciuile ad prenomi- natos fratres respiciat, ac ratione iuris ciuilis de sepedicta curia et manso iam dicto in usus fratrum ecclesie sanete crueis sexaginta denarii annis singulis seruiantur. Vt autem hec rata et firma gesta permaneant, duorum sigillorum impensione, mei scilicet et ciuium vrbis Wienne, presentem paginam statui roborandam. Testibus nichil- lominus subnotatis, nomina quorum sunt hec. Otto de Foro, Dietma- rus Hopfarius, Otto iudex, Chvnradus in foro Lini, Paltramus ante Cimiterium, Liupoldus in alta strata, Wilhelmus dictus Scherant, et alii quam plures.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXCI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/826e9b8a-6890-485e-860a-8ebad7f52253/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success