Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXLI. , S. 151
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXLI. , S. 151


CXLI.
Quia tempora suis momentis instar fluuii decurrencia res plerum- que perpetua dignas memoria obliuionis corrumperent morbo, si non econtra prudens sollicitudo hominum ea, que aguntur, quamuis sint minima, scriptorum testimoniis perhennaret. Notum igitur sit omnibus tenorem huius pagine cognituris, quod ego frater Heinricus fratrum de sancta cruce prouisor in olrichschirchen pomerium vnum et agrum ibidem inter duas uias situm aput Vlricum Planch assentien- tibus in id ipsum coniuge, nec non quatuor pueris illius pro dimidio tertio talento emptione insta atque legittima comparaui. Ne autem aliqua exinde in posterum oriri possit litis sev calumpnie occasio presentem scedulam sigillo domini de vlrichschirchen Hermanni robo- randam statui, testibus nichilominus subnotatis. Testes itaque sunt dominus Vlricus de Wolfgerstorf, dominus Herrmannus de Ulrichs chirchen, Fridericus de Velwen, Vlricus de Pellendorf, Vlricus Pirchan, Vlricus de Neudek, Chunradus officialis de Wecelndorf, Vlricus Oloch, Rutgerus pistor, Hirzo frater Olochi et alii quam plures. Actum anno domini M°CC? LVll°
Original auf Pergament mit Siegel.
140
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXLI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/866b52aa-aea0-450d-998f-23fd35fe98b8/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success