Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXVIII. , S. 48
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXVIII. , S. 48
![00000048.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkCistercienserHeiligen/00000048.png)
![00000049.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkCistercienserHeiligen/00000049.png)
XXVIII.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sanete crucis cisterciensis salutem et apostolicam bene- dictionem. Cum a nobis petitur, quod iustnm est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas uestras et domum cum omnibus, que impresentiarum ratio- nabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suseipimus. Specialiter autem possessiones Sulze, Wecelendorf et Poumgarten, quas quondam L. et F. filius eius duces Austrie uestro monasterio contulerunt, sicut eas iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos ipsi monasterio auetoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit ineursurum. Datum Rome apud sánctum Petrum �?И? Kalendas Martii. Pontificates nostri anno decimo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
37
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/87c35bc2-aff9-47f0-b7c4-5de0aeafeb37/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success