Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXVI. , S. 139
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXVI. , S. 139
CXXVI.
128
et hereditate, que ad nos pertinet, coram amicis et hominibus nostris talem feci conuencionem et quandam diuisionem. Dedi namque et assignaui ei de iure fori in Pochvlisen partem meam, in Streytdorf tertium dimidium mansum et quartam partem mansi, quem habet Ganser, et agros, qui vocantur oberlent, et ibidem de manso Engel- berti partem meam, in prunssendorf de uno manso partem meam. Villicacionem quoque in Strytdorf taliter eidem dedi et assignaui, ut prouentus ipsius mihi cedere debeant me viuente, et post obitum meum sine omni contradictione fratrum meorum, suorumque heredum ad ipsum libere debeant pertinere. Dedi etiam eidem homines meos Hasenpalch et filios suos. Promisi quoque, supra dicta bona ei coram dominis, a quibus in feodo hec habemus, libere resignare tali condicione et pactione, quod ipse Chunradus ratum habuit et promisit, ratum et gratum perpetuo se habere vendicionem et donacionem, quam fecimus sanete cruci, videlicet de duobus mansis in Grvb et silua, que voca- tur Hocheke, que dedimus sanete cruci pro quindeeim talentis et pro dampnis, que eidem ecclesie intulimus, ad XXXa talenta estimata, et de redditibus unius talenti in Dreschirchen, quos in infirmitate mea pro dampnis et pro remedio anime mee dedi sanete cruci. Promisit etiam dictus frater meus, ut me et vxore mea viuente in ceteris bonis meis me non debeat inpedire, quin de iusta et plena diuisione cum ipso, et de ordinando testamento pro anima mea plenam habeam pote- statem, ita ut post obitum meum et vxoris mee ipse cum aliis fratri- bus meis debeat diuisionem habere de ceteris bonis meis. Huius rei testes sunt Hadmarus dictus asinus, Heinricus dictus Span, Chun- radus dictus pochvvs, Herbordus de Heynreichs, Otto de Rasten- veld, Heinricus Mavlan, Herwicus Tvchelo, Heinricus de Parens- torf, Heinricus Swerzgerus, Heinricus Gogman, Chunradus de Stronas, Pilgrimus de Grvnnpach, Albertus de Pernschlage, Rvdlo de Pochervlisen et frater suus Vlricus, Otto Tvrso, Heinricus de Liehtenstein, quinque fratres de Arnstein, Perhtoldus videlicet et Otto, Wichardus, Hadmarus, Wolvingus, Vlricus de Streytdorf, Hadmarus de Ottenstein. Vt autem presens scriptum sine lite omni tempore teneatur, sigillo meo et sigillo fratris mei feci pro munimine roborari.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
129
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/8fa8e76c-7e2d-4164-95a0-bc79dcd209f9/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success