Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXX. , S. 172
CLXX.
Quoniam in rebus licet iustissime gestis humana versucia calump- niarum plerumque tendit insidias, plurimum confert, si ea, que gerun- tur, exarata litteris posterorum quoque tradantur memorie, quatenus tam reuerencia testium quam auctoritate sigillorum certa rerum ueri- tas quasi quodam scuto artes malignancium abigat et dissoluat. Uni- uersis igitur tam presentis quam future generacionis christi fidelibus innotescat, quod ego Rudegerus dictus de Loesenhaim aliquam michi future mercedis graciam aput deum patrem misericordie comparare satagens ex assensu dilecte Tête coniugis mee, пec non liberorum meorum duos mansus et dimidiuni mansum in Hovelin, et duos ortos ibidem sitos, que in simul sumpta quinque et dimidium talenta et decem denarios annuatim deseruiunt, ecclesie sanete crueis in usus utique fratrum inibi christo militancium tempore domini Heinrici venerabilis abbatis eiusdem cenobii, sumpta quidem aliquanta summa pecunie, quemadmodum in sequentibus explicandum credidi, donacione prorsus libera contuli perpetuo possidendos. Ad augendam quoque huius beneficii gratitudinem spopondi, me prefatas possessiones ab omni puerorum meorum querela, tam uidelicet eorum, quos nunc habeo пec dum valentes causas huiusmodi propter etatis teneritudinem discer- nere, quam eorum, quos forsitan deo largiente habiturus sum in poste- rum, fideliter ac plenarie quamdiu superuixero defensurum; post fin em quoque huius uite mee, si pueri mei me adhuc superstite tam intelligibilis etatis non fuerint, ut prenotatam donacionem scire pos- sint aut intelligere atque memorie tenaciter comendare, ne quod absit eam reuoeent aut infringant inposterum, Eberhardus de Pûhperch patruelis meus ipsis, dum creuerint, eiusdem donacionis mee seriem explicabit, abducens eos ab omni uia infestacionis seu querimonie super donacione prefata. Ceterum ut liquido atque ut ita dixerim ad unguem
161
vniuersa eluceant, totum decreui huius negocii ordinem explanare. Predicta itaque predia cum Wisentoni colono meo in feodo quondam forma, qua debui, tradidissem oblata mihi ab illo aliquanta pecunie summula, illaque nichillominus a me recepta condicione tali, ut ipse omni iuri, quod in eisdem possessionibus habebat, abrenuncians sanete cruci offerret, ut et ipse diuine remuneracionis foret particeps, vniuersa demum manu mea omni uidelicet, tam mea proprietate in eisdem prediis, quam illius iure, quod habere uidebatur, excluso pretacto mo nasterio libere tradidi perpetuo possidenda. Ne qua vero in hac tam libera donacione cuiquam hominum calumpnandi seu quomodolibet aliter malignandi detur occasio, hanc paginam eo, quod proprio caream sigillo, trium ministerialium sigillis roborandam statui, Sifridi uide- licet de Chranehperch, Eberhardi de Pühperch et Heinrici de Ho- wenvelde, testibus nihillominus ydoneis subnotatis, quorum nomina hec sunt. Fridricus sacerdos plebanus de Pächperch, Ditricus sa- cerdos, Rapoto de Valchenperch, Otto de Haslawe, Pertholdus de Engelschalhsvelde, Sifridus de Chotzsdorf, Gebhardus de Venin- dorf, Heinricas de Grozzenperge, Wisento, Chvnradus, Otto, Hain- ricus et alii quam plures. Actum anno domini M? CC° LX? ГШ?
Original auf Pergament mit zwei Siegeln, ein drittes fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/97739c5f-96cb-4532-a5d1-cd7c0c660813/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success