Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLXVI. , S. 253
CCLXVI.
Ego Stephanus dictus de Myssowe marschaleus Austrie pro testor et profiteor tenore presencium vniuersis, quod Fridricus dictus de Wilkendorf miles meus et capitaneus de Stœvtz una cum fratre Fonies. XI. 16
242
suo Vlrico, пec non sororibus suis Gerdrudi et Geysla pari voto et consilio vnanimi dedit duos mansos sitos in Grèbe, soluentes XVIII. so lidos denariorum abbati et conuentui monasterii sanete crueis iure perpetuo possidendos ita tamen, quod idem abbas et conuentus pro comutatione reddituum predictorum memorato F. dederunt in Velwen prope Stœvtz redditus XVII. solidorum et XV. denariorum, quos ipsi tranquillo iure possederant ab antiquo, eodem iure simul et titulo possidendos. In cuius rei euidentiam presentem litteram sigillo meo predicto monasterio tradidi communitam, presertim cum idem con tractus in mei presencia sit canonice atque legitime celebratus. Huius rei testes sunt, Hadmarus de Sunneberch, Vlricus de Pirbowm, Hainricus de Praitenweid, Vlricus Osterman, Alber o de Swein- warl, Chadoldus de Entzensdorf, et alii quam plures. Actum anno domini M?CC.°LXXXV? X° kalendas Junii.
Original auf Pergament mit Siegel.
CCLXVU.
1285. 3. Juni. — Die Stadt Neustadt beurkundet einen mit der Abbtei heiligen Kreuz eingegangenen Vergleich wegen Einfuhr und Ausschank der Weine daselbst.
Nos Hainricus dictus Vysinch iudex Noue Ciuitatis cum vni- uersitate ciuium ibidem protestamur ac pronunciamus tenore presen- cium vniuersis, quod domus monasterii sanete crucis apud nos sita eadem libertate gaudere debet et gracia, quam curia predicti mona sterii Wienne nunc possidet et ab antiquo dinoscitur possedisse, ita quod in rebus ipsius monasterii ad eandem domum deducendis ibidem- que vendendis abbas et conuentus predicti monasterii a nullo prorsus possint vel debeant inpediri, sed ab exaetione qualibet stevrarum, theloneorum vel mutarum ipsum monasterium penitus sit exemptum, iuxta quod in priuilegiis et emunitatibus sepedicto monasterio per illustres duces Austrie concessis, non rasis, non abolitis, пec aliqua sui parte viciatis plene et expresse vidimus contineri. Quia vero de vino ad sepedictam domum deducendo inter venerabilem abbatem sanete erveis et nos specialis questio vertebatur, in hoc tandem con- uenimus, quod saluis aliis libertatibus ex tocius comunitatis beneplacito et consensu annis singulis, quando ipsis videbitur expedire, quadra- ginta carratas vini nostre mensure deportabunt absque contradiccione
243
qualibet vel obstaculo in ciuitate vendendas secundum mensuram ciuium vel etiam propinandas. Addicimus preterea, quod, si predictus abbas et conuentus aliquem de fratribus suis vel etiam laycum de propria familia in predicta curia voluerint collocare, hiidem ab omni exactione, quocunque nomine censeatur, liberi sint penitus et exempti. Si vero aliquem de nostris ciuibus aut alias vndecumque talem personam posuerint, que de prouentibus, aut mercibus suis, aut ex susceptione hospitum euidens lucrum in ciuitate habuerit, hie pro communis boni vtilitate ad contributionem tenebitur ciuitatis, hoc semper saluo, quod ob amorem ordinis et reuerenciam specialem eidem taliter defere- tur et parcetur, quod se speciale beneficium senciat assecutum. In cuius rei memoriam presentem litteram sigillo comunitatis nostre feci- mus communiri cum testibus subnotatis, quorum nomina sunt hec, Hain- ricus iudex et Lyvtoldus frater suus dicti Vysingi, Engelgerus dictus Wvrzo (?), Rvdlo et Hainricusfratres dictiLevblini, Rudolfus Maurer, Syghardus Vierdunch, Merboto magister ciuium, Rvdolfus, Chunra- dus Prodanstorfer, Hainricus Bverfeler. Acta sunt hec anno domini M?CC?LXXXV? III? nonas Junii.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCLXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/9935ab86-867d-4b0a-bc2e-d28e5849f3d4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success