Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXVIII. , S. 231
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXVIII. , S. 231


CCXXXVIII.
Acta mortalium, que presencium post oecasum transire debent ad noticiam futurorum, vtpote fundamento stabili conuènit scriptura- rum testimonio roborari. Hac preuia racione ego Levtwinus dictus de Werde notum fieri volo christi fidelibus vniuersis presentibus et futuris, quod ius proprietarium seu titulum proprietatis quieta et libera possessione hereditario iure me contingentem in quatuor mansis sitis in Hœdreihstorf iuxta Poistorf, quos miles quidam de Pruka dictus Irenfridus de Swabdorf et gener ipsius Vlricus cognomine Pes a me feodali titulo possidebant, domino Heinrico venerabili abbati mona- sterii sanete crueis Cysterciensis ordinis et fratribus ibidem deo in perpetuo seruientibus pro viginti talentis denariorum vendidi dicto monasterio libera et quieta possessione perpetuo possidendam. Et quia ius proprietatis premisse cum meis couterinis indiuisum habebam, per manus et consensum voluntarium fratrum meorum Hadmari et Chadoldi, sororis quoque mee Offemie vendicio huiusmodi seu factio me procurante caucius est firmata. Promisi eciam et promitto, predictos mansos ab omnis aduocacie vsurpacioiie siue iure eximere, vt est iustum. Et ut premissa omnia et singula in suo robore perpetuo perseuerent, presentem paginam iussi conscribi sigillorum domini Ottonis de Ha- selow iudicis prouincialis Austrie et mei robore communitam. Testes vero huius rei sunt, Otto de Haselow iudex generalis Austrie, Ste- phanus de Missow marschalcus, Vlricus dapifer de Pilihdorf, Chvn- radus et Marquardus fratres eiusdem, Otto de Perchtoltstorf came- rarius, Hermannus de Wolkersdorf, Vlricus de Vihoven, Fridericus dapifer de Lengenpach, Henricus, Chvnradus, Siboto fratres de Potendorf, Wernhardus de Eitzinstal, Chvnradus de Stelzerdorf, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini Mí'CCLXXIXí' sexto decimo kalendas Julii.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
220
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/9cf0b0e4-1f8e-408c-9357-700e76a836e7/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success