Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXV. , S. 44
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXV. , S. 44
XXV.
In nomine sanete trinitatis. Omnibus christi fidelibus pax et exultatio multiplicetur in perpetuum. Principum nobilitatem decet, parentum suorum pia facta non solum inviolabiliter conservare, verum etiam censure sue authoritate alacriter confirmare. Hinc est, quod cunetis christi fidelibus tam presentis etatis quam future generationis agnitum esse volumus, quod ego Levpoldus dei gratia dux austrie ac
33
stirie pie memorie patris mei Levpoldi videlicet elemosinam robo rare cupiens, silvulam quandam sitam iuxta fluvium, qui vocatur Satilbach, quam ipse ad pratum exstirpandam domui sanete crueis ob remedium anime sue, nec non parentum suorum contulit, quam etiam patruus meus Heinricus, scilicet de medlich, petitione sua circumlimitavit, iure perpetuo tradere curavi. Quocirca, ut hec eadem donatio in evum permaneat inconvulsa, privilegium munimine ac sigilli nostri inpressione atque testium subscriptione decrevimus firmare. Heinricus de medlich, Leupoldus de molansdorf, Ulricus de Gademe, Leupoldus pincerna de molansdorf et frater eius hugo, Wichardas de sáncto vilo et pater suus hugo, Albero pincerna stirie de grimsteine, Herbordus de landeke, Vlricus de maripurch.
Facta autem sunt hec anno ab incarnatione domini M. CC.III? Indictione vero Vi? anno ducatus nostri in austria V.° Stirie vero nono. Datum in sáncta cruce V? kalendas aprilis, per manus hartungi notarii.
Original auf Pergament mit Siegel. — Pez, Thesaur. VI, T. II, pag. 63, Nro. 106.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/a23a9402-2500-4063-8fb2-89bcd8e93cae/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success