Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXI. , S. 164
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXI. , S. 164
CLXI.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Margareta dei gratia Romanorum regina filia ducis Liupoldi semper augusta vniuersis christi fidelibus presentibus et futuris in perpetuum. Quoniam quidem obstante secularis conuersacionis habitu et honore non possumus creatori uniuersorum sollicitudine debita deseruire, nec ipsius benigni- tati cottidianis nos supplicacionibus comendare, saluberrimum arbi- tramur, illis elemosinarum prebere subsidia, qui a terrenis tumultibus sequestrati in dei seruicio deuotis orationibus ceterisque spiritualibus exercieiis sollicicius occupantur. Igitur tenore presencium constare uolumus uniuersis, quod nos pro remedio anime nostre parentumque nostrorum monasterio dei genitricis Marie in sanete cruce vsui fra- trum deo inibi seruiencium libere contulimus ius montanum in Talarn, quod ad tres carratas et decem vrnas vini maioris mensure noscituresti- matum. Ne ergo temporum labente curriculo huius donacionis firmitas presumptione cuiuspiam infringatur, presentem paginam sigillo nostro etadnotacione testium roboramus. Testes sunt Rapotode Valkenberch, Wuluingus de Chaphenberch, Chunradus de Ebersdorf, Albertus de Celkingen, Chunradus de Ceckingen, Livpoldus camerarius,
153
Treusliebus de Altenburch et alii quam plures. Datum in Chru- menowe anno domini M?CC?LXiI? Indictione quinta. X? kal. Junii.
Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt. — Herrgott, Monum. I Auctar. pag. 212, Nr. X.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/a8c2abc5-f988-4338-97d9-3aacfff121eb/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success