Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXVII. , S. 134
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXVII. , S. 134
CXVII.
Notum sit omnibus, ad quos presens scriplum peruenerit, quod ego Hademarus de Werde iuratus protestor, quod Eberanus coram iudieibus prouincialibus, videlicet domino . . . pincerna de Habispah et domino H. de Liehtinstein talia proposuit contra dominam de Griphinstein, quod teneret quedam bona in Svnisprunnen, uillam damevzil et werk et uineas Krizindorf in suum preiudicium ; dicebat, quod eadem bona sibi essent legata antequam predictam dominam duceret dominus Bertoldus et ei in dote essent assignata; quod pro bare uellet per testes ydoneos et fide dignos, super hoc petiuit sibi et domine diem et terminum assignari. Cum autem ipsis in Tulna fuisset terminus assigna tus, non potuit per se ipsum nec per testes aliquos hoc probare, quia succubuit in hoc facto et ibidem sententia- tus fuit, ne ipse ulterius supradictam dominam in aliquo molestaret; propter hoc ipsi presentem paginam contuli sigilli mei attestante (sic), huius rei testis sum et alii quam plures.
Original auf Pergament mit Siegelrest.
123
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/b7f2ab08-3023-4fba-9168-c441afdf9f59/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success