Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXVI. , S. 211
CCXVI.
Nos О. dictus de Haselowe iudex prouincialis per Austriam et H. dictus de Swarzense nosse uolumus inspectores presentium universos, quod in causa, que uertebatur inter uenerabilem abbatem et conuen- tum sanete crucis ex una parte et Fridricum et Ch. filios Liupoldi militis de Winden ex altera super eo uidelicet, quod idem F. et Ch. eidem abbati et conuentui iudicem suum in uilla, que Winden dicitur, mutilauerant uno pede, tale feeimus medium, amicabilem compositio- nem inter ipsos prosequentes et litem ipsam in hunc modum per omnia decidentes scilicet, quod predicti F. et Ch. una cum fratre suo Dietmaro eidem iudici pro recompensatione dampni et iniurie sibi illate X. libras denariorum soluere non obmittant, pro quibus denariis obligauerunt feodum unum in Winden, quod a patre suo redimerant, predicto abbati et conuentui ad manus domini H. de Swarzense tali conditione, quod, si sepedicti fratres F. et Ch. et Dietmarus ante- dieto iudici V. libras in Carnispriuio et V. libras in festo saneti Georii non soluerint, ipsum feodum ad prenominatum abbatem et conuentum empeionis nomine transeat pleno iure perpetuo possidendum. Insuper pro uiolentia et iniuria ipsi abbati et conuentui illata idem fratres F. et CA. sub iuramento firmiter promiserunt, quod ad ciuitatem in Prvkka, quandocunque uocati fuerint per eundem abbatem, uenire iebeant inde ullatenus egressuri, nisi eidem abbati et conuentui uel amoris uel iuris exhibeant complementum. In cuius rei testimonium et cautelara presentem litteram subnotatis etiam testibus sepedicto abbati
200
et conuentui conscriptam dedimus sigillorum nostrorum muniraine roboratam. Testes sunt hii. Dominus О. et Chadoldus filii domini de Haselowe, dominus Eberhardus de Haselowe, dominus Levtoldus de Shinlah, dominus Ch. dictus Sheuhe, dominus Siboto de Guenfam, dominus H. dictus Grâzel, dominus Irmfridus de Swabdorf milites. O. Vbelman, Chalhohus ciues de prukka, Ch. Hesenar ciuis wien- nensis, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M?CC°LXXVI? (sic) 1111° kal. Januarii.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/bb81ca2e-a3fd-4644-9718-9104c0804ad7/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success