Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXXVIII. , S. 186
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXXVIII. , S. 186


CLXXXVIII.
Omnibus christi fidelibus presentem paginam inspicientibus Chunradus dictus Poscho de Zwetel salutem in omnium saluatore. Rerum suarum uel etiam possessionum ordinationes confirmare uolen- tibus confert plurimum, si ea, que digne gesta fuerint, scriptura simul ac testibus roborentur. Tenore igitur presentium patefiat omnibus
175
tarn presentibus quam futuris, quod ego de bona uoluntate sororis mee domine Jevtte, mariti quoque sui Perhtoldi et heredum eorum, domini Älberonis uidelicet et Chunegundis, de permissione etiam patrui mei domini Marquardi fratribus monasterii ad sánctam crucem molendi- num meum, quod uulgo Holczmul dicitur, situm circa Rosenowe in ripa fluminis, quod Zwetl uocatur, pro sex uendidi talentis denario- rum, isto scilicet modo uolens consulere tranquillitati alterius molendini et quieti, quod ex antiquis temporibus fratribus attinet supradictis, quod per molendinum a me ipsis uenditum multis fuerat inquietationibus molestatum. Jus quoque nostrum, quod in predicto habuimus molendino, totum ad manus fratris Friderici illis temporibus magistri curie in Ulreichschirichen singuli resignauimus, qui presens negotium eodem tempore missus fuerat agere pro conuentu. In cuius rei testimonium euidens ac munimen sufficiens presentem litteram sub sigillis dominorum, uidelicet domini Ottonis dicti Turs de Rauhen stein et domini Ditmari de Engelschalchsuelde conscribi uolui et muniri eorum euidentia manifesta. Huius rei testes sunt dominus Beinricus abbas sanete crucis, frater Ditmarus cellerarius, frater Fridericus grangiarius de Ulreichschirichen, Hugo et Hadmarus Tursones de Lichtenuelse, Perchtoldus de Arenstaine, Perchtoldus consobrinus meus et Albero frater suus, Marquardus Poscho, Chun- radus Plümreitter, qui omnes huic actioni interfuerunt cum aliis plu- ribus probis uiris. Acta sunt hec anno domini M?CC?LXX?
Original auf Pergament mit einem Siegel, ein zweites fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/bbb2af03-ef55-47af-946c-b51649b8a13b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success