Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XIV. , S. 30
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XIV. , S. 30


XIV.
Urbänus episcopus seruus seruorum dei. Venerabiiibus fratri- bus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis, abbatibus, prioribus, alrchidiacoriis, decaílis, presbiteris, et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere îste peruenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Quia plerumque uerîtatis integritas per minorem intelligentem aut malitiam h'omihum deprauatur, non uidetur incongruum, si ea etiam, que manifesté dicta uidentur, ad omnem ambiguitatis scrupulum amo- uendum euidentius exponantur, et turbatoribus ueritatis omnis aufera- tur contradictionis occasio, qua ea, que recte dicta sunt, aliqua ualeant obumbratione fuscari. Accepimus autem, quod, cum dilectis filiis nostris abbati et monachis sanete Cruris, sicut et aliis Cisterciensis ordinis fratribus, a patribus et predecessoribus nostris concessum sit, et a nobis ipsis postmodum indultum et confirmatum, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus exeolunt, nemini decimas soluere teneantur, quidam ab eis nichillominus contra indulgentiam apostolice sedis decimas exigere et extorquere presumunt, et praua
19
ac sinistra interpretatione apostolicorum priuilegiorum capitulum per- uertentes asserunt, de noualibus debere intelligi, ubi noscitur de labo- ribus esse inscriptum. Quum igitur manifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem huiusmodi peruersam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud ab solutione decimarum tam de terris illis, quas deduxerunt uel dedueunt ad culturam, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus uel sumptibus excolunt, liberi sunt penitus et inmunes ; ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, uel quomodolibet ipsos contra iusticiam molestandi, uobis per apostolica scripta mandamus atque preeipimus, quatinus omnibus parochianis uestris auctoritate nostra prohibere curetis, ne a memo- ratis fratribus de noualibus, uel de aliis terris, quas propriis manibus uel sumptibus excolunt, seu de jmtrimentis animalium ullatenus deci mas presumant quomodolibet extorquere. Nam si de noualibus tantum uellemus intelligi, ubi ponimus de laboribus, de noualibus poneremus, sicut in priuilegiis quorumdam aliorum apponimus. Quia uero non est conueniens uel honestum, ut contra instituta sedis apostolice ueniatur, que obtinere debent inuiolabilem firmitatem, mandamus uobis firmiterque preeipimus, ut, si qui laici, clerici, monachisiue canonici contra priui- legia sedis apostolice predictos fratres decimarum exactione graua- uerint, laicos excomunicationis sententia percellatis, clericos, canonicos, siue monachos contiadictione, dilatione et appellatione cessante ab officio suspendatis, et tam excomunicationis quam suspensionis senten- tiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inuiolabiliter obseruari. Ad hoc presentium uobis auctoritate precipiendo mandamus, qua tinus, si quis in predictos fratres manus uiolentas iniecerit, eum accen- sis candelis publice excomunicatum denuntietis et faciatis ab omnibus excomunicatum cautius euitari, donee congrue satisfaciat predictis fra tribus et cum litteris diocesani episcopi rei ueritatem continentibus apostolico se conspectui represented Datum Verone VI. kalendas Aprilis.
Original auf Pergament mit Bleibulle. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 42, Nro. 60.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/be2aba17-bc27-479a-8784-0331eed99327/charter>, accessed 2025-03-17+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success