Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXVIII. , S. 171
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXVIII. , S. 171

CLXVIII.
Viris honorabilibus et discretis domino О. de Haslowe et domino 0. de Myhsowe iudieibus prouincialibus Austrie H. de Sevelde salutem cum sincero affectu. Dilectione uestre notum esse cupimus, plene nobis esse notum, quod dilectus patruus noster Albero de Veltsperch, dapi- fer Austrie, in obitu domini Chadoldi pie memorie patris sui omnia predia, que habuit in Phafsteten, pro remedio iam dicti Chadoldi anime et etiam sue ecclesie sanete crucis contulit perpetuo possi- denda cum omni iure, quo ipse eadem predia possedit. Nos quoque eodem dueti animo pietatis eadem liberalitate omnia predia nostra in predicta villa Phafsteten sita eidem ecclesie bona voluntate contuli- mus et dedimus amodo quiete habenda pariter et cum predicto iure possidenda. Vnde, cum querela domini Fridrici militis dicti de Mos- prvnne habere iuris nichil penitus videatur, petimus, vt fratres pre- fate ecclesie ab inpetitione iam dicti militis pro uiribus, vt ordo iuris postulat, defendatis. Datum in Ebenvurt anno ab incarnatione domini M?CC°LXIII° IUP calendas Decembris.
Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/c07e18df-57c5-4ad2-894b-da4fec2bb655/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success