Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXVI. , S. 168
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXVI. , S. 168
CLXVI.
Omnibus christi fidelibus presentem paginam inspecturis Chun radus de Hintperch salutem in auctore salutis. Quoniam generatio preterit et generatio aduenit, propter obliuionis morbum et dubietatis scrupulum tenore presentium profiteor et protestor, notumque facio tam presentibus quam futuris, quod in claustro sanete crucis eligens sepulturam pro anime mee omniumque progenitorum ac heredum meorum remedio et salute, пec non uxoris mee cum consensu eiusdem et liberorum nostrorum contuli ecclesie memorate duos mansos in uilla Löhe et dimidium mansum in Wulzendorf, ut de prouentibus eorumdem fratribus ecclesie sepedicte in commemoratione omnium
157
fidelium defunctorum annuatim in pane albo et meliori uino ac pisci- bus honesta refectio ministretur. Ut autem hec nostra donatio et predieta ad honestam refectionem seruiendi conditio perpetuo mnneat inconuulsa, presentem paginam exinde eonscribi et sigillo meo feci diligentius communiri. Huius rei testes sunt, Otto de Perhtolsdorf, Otto Tvrso, Ulricus, Marquardua et Chunradus fratres de Pylchdorf, Ulricus, Wernhardus fratres de Wolfgerstorf, Perhtoldus Toschel, Otto de Foro et alii quam plures. Actum anno domini M?CC.°LXII?
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/cc7f56ab-b039-46a2-91fe-2efd8877e177/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success