Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LVIII. , S. 82
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LVIII. , S. 82


LVIII.
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sanete crueis in Austria Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est, nos facilem prebere consensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum deci mas, quas in parochia de Alhait de concessione bone memorie R. Patauiensis episcopi canonice proponitis uos adeptos, sicut eas iuste ac pacifice possidetis, et in alicuius preiudicium non redundat, uobis
71
et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, in- dignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Perusii VIIIP kalendas Octobris, pontificatus nostri anno secundo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/cf2d5850-da14-4f2c-bdc1-756d66bafb88/charter>, accessed 2025-03-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success