Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXXV. , S. 60
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXXV. , S. 60
XXXV.
binocentius episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fra- tribus Salzeburgensi archiepiscopo et suffraganeis eius, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis per Salzeburgensem prouinciam constitutis saluteim et aposto- licam benedictionem. Audiuimus et audientes mirati sumus, quod, cum dilectis filiis abbati et conuentui sanete crucis cisterciensis ordinis a patribus et predecessoribus nostris concessum sit, et a nobis ipsis postmodum indultum et etiam confirmatum, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus exeolunt, nemini decimas soluere teneantur, quidam ab eis nichillominus contra apostolice sedis indul- gentias decimas exigere et extorquere presumunt, et praua ac sinistra interpretatione apostolicorum priuilegiorum capifulum peruertentes asserunt, de noualibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse scriptum. Quum igitur manifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem huiusmodi peruersam esse et intellectui sano con- trariam, cum secundum capitulum illud a solutione deeimarum tam de terris ill is, quas deduxerunt uel dedueunt ad cultum, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus aut sumptibus exeolunt, liberi sint penitus et immunes, nec ullus contra eos materiam habeat malignandi, vniuersitati uestre per apostolica scripta preeipiendo mandamus, quatinus omnibus parrochianis uestris auetoritate apostolica prohibere curetis, ne a memoratis fratribus de noualibus uel de aliis terris, quas propriis manibus uel sumptibus exeolunt, seu de nutrimentis anima- lium ullatenus decimas presumant exigere uel quomodolibet extorquere. Quia uero non est conueniens uel honestum, ut contra sedis apostolice indulgentias temere ueniatur, que obtinere debent inuiolabilem firmi- tatem, mandamus uobis firmiterque preeipimus, ut, si qui monachi, canonici, clerici, uel laici contra priuilegia sedis apostolice memoratos fratres super deeimarum exactione grauauerint, laicos exeomunica- tionis sententia percellentes, monachos, canonicos siue clericos con- tradictione, dilatione, et appellatione cessante ab officio suspendatis, et tam exeommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque
49
ad dignam satisfactionem inuiolabiliter obseruari. Ad hec presentium uobis auctoritate precipimus, quatinus, siquis eorumdem parrochiano- rum uestrorum in sepedictos fratres uiolentas manus iniecerit, eum accensis candelis excomunicatum publice nuncietis, et tanquam excommunicatum faciatis ab omnibus cautius euitari, donec eisdem fratribus congrue satisfaciat, et cum litteris diocesani episcopi rei ueritatem continentibus, apostolico se conspectui representet. Datum Rome apud sanctum Petrum. II. Idus Martii. Pontificatus nostri anno septimodecimo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XXXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/d7a97af1-c104-40e0-947b-25ee302de11c/charter>, accessed at 2025-01-10+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success