Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXIV. , S. 228
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXIV. , S. 228


CCXXXIV.
Nos Matheus palatinus comes Symigiensis, Suprvniensis et iudex Cumanorum significamus tenore presencium vniuersis, quibus presentes ostenduntur, quod, quia ex tenore priuilegii domini nostri benefactoris Ladizlai incliti regis Vngarie didicimus, quod ad instan- ciam fratris Henrici conuersi de ordine Gi iseorum in vyulok quam- dam terram bissenorum ad duo aratra sufficientem terre ipsorum con- tiguam vacuam et habitatoribus destitutam regie collacioni imediate p*ertinentem pro salute et remedio animarum parentum et predeces- sorum suorum eidem monasterio contulerat, et eosdem fratres in cor- poralem possessionem ipsius terre mediante testimonio capitiili Jau- riensis per hominem suum Gregorium filium Petri fecerat introduci nullo contradictore existente presentibus vicinis et commetaneis, nos nolentes iam dicti domini nostri priuilegium super facto operis pieta- tis confectum irritare seu aliquomodo eidem contraire volumus, vt idem monasterium, per consequens abbas et conuentus, ipsam terram sub eisdem metis et terminis, quibus prout in priuilegio iam dicti domini regis continetur est distincta, teneant et possideant, vt ibidem dicitur, sine iuris preiudicio alieni. Et ad hoc damus nostras lifteras cum sigillo nostro pendenti, licet in hac parte solem cum facibus videa- mur adiuuare. Datum Jaurini in vigilia sancti Thome apostoli, anno domini M°CC?LXX? octauo.
Original auf Pergament mit Siegel.
217
ccxxxv.
1279. 27. März. — Das Stift Kl. Neuburg tritt der Abbtei heiligen Kreuz sein Eigenthumsrecht über einen Hof zu Simmering ab.
Nos Pabo dei gracia prepositus ecclesie Niwenburgensis totum- que ibidem capitulum scire volumus presencium quoslibet inspectores, quod curiam nostram in villa Simœninge sub titulo proprietatis mo- nosterio nostro adtinentem et sub censu sex denariorum annuo iure nobis deseruientem, quam Ditrico et Starchando fratribus filiis Nevzlini sub forma merite promocionis contuleramus, ad ipsorum in- stanciam domino Heinrico venerabili abbati monasterii sanete cruris et conuentui loci eiusdem pro quatuor libris denariorum monete wien- nensis vendi consensimus, omni iuri, quo ipsam possedebamus curiam, abrenunciantes titulumque proprietatis, quo nobis adnectebatur, ad dictos abbatem, nec non*) perpetuo transferentes. Quidquid igitur vel nos vel dicti clientes nostri sub quacumque forma in illa posses- sione habebamus iuris, eterna libertate in monasterium sanete cruris deuoluimus presencium veritate. Ne vero ulla in posterum huius açti suboriri possit calumpnia, presentem litteram sigillis nostro et con- uentus nostri comuniuimus testibus idoneis subnotatis, quorum hec sunt nomina, Chunradus iudex de Enzeinsdorf, Sifridus Schutwrfel ciuis wiennensis, Hugo Mango, Ditricus de Enzeinsdorf dictus Swa- ger, et alii quam plures. Actum anno domini Millesimo Ducentesimo LXX? VIIli? sub die sancti Ruberti episcopi.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/d95bdeae-6642-442e-9b6e-5580172d5fdb/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success