Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXXVII. , S. 100
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXXVII. , S. 100


LXXVII.
Gregoriu s episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cistercii et vniuersis coabbatibus eius Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Quia refrigescente caritate multorum adeo iniquitas habundauit, ut quorundam succensa uelut ignis impietas contra ecclesias et personas ecclesiasticas tanto ualidius inflammetur, quanto rariores, qui eas tueantur contra prauorum incursus, inuenit obiectores, nos, quibus ipsarum cura et collicitudo incumbit, ibi for tius insurgere cogimur, ubi persecutorum immanitas periculosius exardescit. Sicut enim nobis ex parte uestra grauis est oblata que rela, nonnulli principes ac nobiles occasione iuris patronatus, aduo- catie seu custodie, quam in monasteriis, grangiis, cellariis uel domi- bus uestris se habere proponunt, ac interdum etiam pro sue libito uoluntatis, et quidam ecclesiarum prelati, a quibus deberetis non grauamen sed solamen potius expectare, bladum, uinum, euectiones, animalia et res alias pro edificatione ac munitione castrorum et villa- rum , пec non pro tyrociniis, torneamentis, expeditionibus et aliis usibus eorundem a uobis exigunt et extorquent, alias uos talliis et exactionibus indebitis multipliciter aggrauando; preterea quidam ex ipsis et alii carnes comedere in uestris domibus, ac mulieres etiam easdem domos ingredi, contra instituta uestri ordinis uos uerentur, propter quod et quies monastici ordinis perturbatur, et graue comis- sis uobis monasteriis imminet detrimentum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super hiis paterna prouidere sollicitudine dignaremur. Nos igitur et uestre providere quieti et molestantium malitiis obuiare uolentes auctoritate presentium districtius inhibemus, ne quis a uobis premissa exigere uel extorquere, aut in uestris domibus uti carnibus, seu mulier aliqua eas intrare presumat contra ipsius ordinis instituta. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre inhibitionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Pe rusii IUI? idus Februarii, pontificatus nostri anno octauo. Original auf Pergament mit Bleibulle.
89
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/e07a3a40-d0f5-4f06-9430-2d70c5509d36/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success