Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LI. , S. 75
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LI. , S. 75


LI.
C. miseratione diuina portuensis et sanete Rufine episcopus apostolice sedis legatus dilectis in christo abbati et conuentui sanete
64
crucis patauiensis diocesis salutem in salutis auctore. Justis peten- tium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et uota, que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea- propter dilecti in christo uestris iustis precibus inelinati donationem iuris patronatus, quod nobiiis vir Lewpoldus dux Austrie in ecclesia de Sulze obtinebat, uobis ab eodem ducefactam de consensu et aproba- tione bone memorie Wolfkeri quondam patauiensis episcopi, sicut in ipsius episcopi instrumento plenius continetur, sicut iuste et rationa- biliter et absque prauitate est facta, auctoritate Iegationis, qua fungi- mur, confirmamus. Nulli ergo omnino hominum lieeat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, omnipotentis dei et beatorum apostolorum ipsius indignationem se uouerit incursurum. Datum apud sánctum crucem anno domini M?CC^XXV? kalendis Aprilis. Original auf Pergament mit Siegelrest.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/e44493ad-522f-421f-a1e5-01c97595c5a8/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success