Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXXIV. , S. 97
LXXIV.
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cistercii et vniuersis coabbatibus suis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Cum monachos et conuersos monaste- riorum uestrorum ab exeommunicatione, quam iniciendomanus uiolentas inuicem in se ipsos frequenter ineurrunt, ex officio uestro absoluere ualeatis, auetoritate uobis presentium indulgemus, ut absoluendi eos ab exeomunicatione huiusmodi prioribus uestris, cum uos abesse con- tigerit, possitis committere uices uestras. Nulli ergo omnino hominum
86
liceat, hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu teme rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indigna- tionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Perusii VI? idus Februarii, pon- tificatus nostri anno octauo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/ea55e5d8-c4e9-4e2f-adc2-c1f654e225d8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success