Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXLII. , S. 234
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXLII. , S. 234

CCXLII.
Ego Marquardus de Streitwisen dictus scire uolo presentium quoslibet inspectores, quod mansum dimidium in villa, que Wœtz- linstorf nominatur, situm in forma proprietatis sub quieta et libera possessione michi adtinentem dilectorum michi Heinrici filii mei, nec non consortis mee Pétrisse, et Alhaidis filie mee ex eadem, presertim cum in hac re heredes seu coheredes alios non habuerim, voto et assensu in id ipsum concurrentibus fratribus monasterii sanete crueis Cisterciensis ordinis Patauiensis dyocesis pro decem talentis dena- riorum wiennensis monete publica venditione venundedi cum quibus- libet usibus sub eterno proprietatis titulo possidendum. Quodsi quis banc actionem vtrimque rationabiliter completam calumpniis sev quolibet alio modo infirmare temptauerit, veritate presentium predictis fratribus una cum filio meo Hcinrico predicto deffensionem presti- turos nos pollicemur ad publici iuris formam. Vt vero dicta vendi- tionis mee actio rata perseueret, presentem litteram sigillis domini Ottonis de Haslow, nec non et meo comuniui testibus idoneis nichil- lominus subnotatis, quorum hec sunt nomina, Stephanus de Missoice, Vlricus, Marquardus, Chunradus fratres dicti de Pilihtorf, Otto de Perhtoldstorf, Aloldus et Wulfingus de Kiowe, Heinricus, Chunra dus, Siboto fratres de Pottendorf, Heinricus ciuis in Gorsá, et alii quam plures. Actum anno domini M?CC?LXXIX?
Original auf Pergament mit einem Siegel, ein zweites fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXLII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/eaf46403-34af-484b-91c8-729b7d55260b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success