Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. X. , S. 25
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. X. , S. 25



X.
Lucius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Hen rico abbati monasterii Sancte Marie de Sancta Cruce eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sancte religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus cle menter annuimus et ad exemplar felicis recordationis Innocentii pape predecessoris nostri prefatum monasterium Sancte Marie de Sancta Cruce, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio com- munimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secun dum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cistercien- sium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea, quascumque possessiones, quecumque bona prefatum monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, lar- gitione regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successori- bus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum, in quo prescriptum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. Grangiam de Satelbac, et aliam de Satelbac, Grangiam de Brumgesuelde, Grangiam de Volchenuelde, Grangiam de Drumou, Grangiam de Minchendorph, Grangiam de Sigenuelde et Sulze, Grangiam de Talarn, cum omnibus earum per tinentiis. Sane labor uestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis deci mas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericbs uel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco profes- sionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem discedere,
14
discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna sollicitu- dine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus uiolentiam uel rapinam, furtum commitere, ignem apponere, bominem capere uel interficere aliqua temeritate presumat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit, prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere, seu quibus- libet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimo- dis profutura, salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona banc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo ter- tioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen atque amen.
*»" f Ses. / Petrus
Ses. V* Paulus \
V Luci '"\ PP-
us J
4<)^J
ra h
"л У
Ego Lucius catholice ecclesie episcopus.
f Ego Theodinus Portuensis et Sanete Rufine sedis episco pus m/p.
f Ego Henricus Albanensis epi scopus m/p.
f Ego Theobaldus dei gratia Hostiensis et Velletrensis epi scopus m/p.
f Ego Johannes tituli S. Marci, presbyter Cardinalis m/p.
-j- Ego Laborans Presbyter Car dinalis Sanete Marie Trans Tiberim tituli Calixti m/p.
f Ego Flandulfus presbyter Car dinalis tituli basilice XII Apo- stolomm m/p.
15
f Ego Albinus presbyter Car- f Ego Soffredus Sanete Marie dinalis tituli sanete Cruris in via lata Diaconus Cardi- in Jerusálem m/p. nalis m/p.
f Ego Melior presbyter Cardi- f Ego Rolandus Diaconus Car- nalis Sanctorum Johannis et dinalis Sanete Marie de Рог- Pauli tituli Pamachii m/p. ticu m/p.
f Ego Adelardus tituli Sancti f Ego Petrus Diaconus Cardi- Marcelli, presbyter Cardi- nalis Sancti Nicolai in car- nalis. cere Tulliano m/p.
f Ego Gratianus Sanctorum f Ego Radulfus Diaconus Car- Cosme et Damiani Diaconus dinalis Sancti Georgii ad Cardinalis m/p. uelum aureum m/p.
Datum Ferowe per manum Alberti, sanete Romane ecclesie
presbyteri Cardinalis et Cancellarii. VII. Idus Septembris. Indi-
ctione IIli. Incarnationis dominice anno M? CLXXX!" V? Pontificatus uero
domini Lurii pape III. anno quarto.
Original auf Pergament mit Bleibulle. — Pez, Thesaur. VI, H, pag. 37, Nro. 6.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) X. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/f3e5c507-84a5-4c10-89c9-99a5059db9b9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success