Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XIX. , S. 39
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XIX. , S. 39

XIX.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Notum sit omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod ego Wichardus de Zebingen tradidi cuidam hospitali iuxta cenobium fratrum in nomine Jesu christi congregatorum in loco, qui dicitur ad Sanctam Crucem, videlicet Ebersprunnen XIII1?'°1 beneficia cum octo curtis, et ius in monte vinearum ad reditum unius talenti cum quodam nemore. Addidi quoque vineam vnam Saze sitam, et curiam Hvrenawe mihi pro decem talentis invadiatam intuitu tantum diuini amoris in elemosinas et in refugium pavperum. Preterea dignum duxi, neminem fratrum ibi degen- tium nullumque familiarem huic elemosine substitui, sed quemcumque alienum debilem siue lanquidum diuina dispensacio illuc perduxerit, illum operibus misericordie ibi volo refocilari. Sed quia, quod semel racionabiliter factum est, etiam semper debet esse inconuulsum, presen tis scripti pagina, ne quis hoc infringere presumat, memorie fidelium comendo. Quicumque vero exiguë huic elemosine per uiolenciam aliquid subtraxerit, sciat se vinculo anathematis obligatum et nisi restituent, iram supremi judicis sine spe recuperationis incurrere. Huius rei testes sunt Eccebertus de Pernekke et filius eius Vlricus, Otto comes de Velburch, Fridericus comes de Hohenburch, comites de Hardecce, Wichart de Sevelt, Hademar de Chvnringen, Otto de Haselawe, Vlrich Strvne, Perhtolt de Arnsteine, Vlrich Fvhs, Ainwich, Arnolt, Warmunt, Chadolt.
Original auf Pergament. Das Siegel fehlt. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 82, Nro. 136, mit dem in der Urkunde nicht vorkommenden, einer späteren Urkunde Heinrich's von Zebingen angehörigen Datum: 1230, 22. November.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/fddea122-ca45-41a3-87ba-5d2aa9af38a2/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success