Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXXV. , S. 53
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXXV. , S. 53


In nomine domini amen. Nos Thobias dei gratia Pragensis epis- copus omnibus in perpetuum. Cum a nobis petitur, quod ¡usinui est, tam vigor iuris quam ordo postulat racionis, ut id ad exaudicionis gratiam fauorabiliter admittamus; pie namque et iuste postulacio
40
voluntatis effectu debel prosequentecompleri, vt et denocionissiuceri- tas laudabiliter enitescat et vtilitas postulata vires indubitanter assu mat. Eapropter notum esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod nos ad preces et deuotam instanciam nobilium virorum domini Henrici dicti de Rosmherch et domini Alberti dicti de Strop- nicz donacionem legittimam perfectam iuris patronatus ecclesiarum in Rosmberk et ¡n Stropnicz, ¡n quibus ipsi ius plenum patronatus obtinebant, per eosdem nubiles rite et racionabiliter factam honora- bilibus viris domino Oltoni abbati et conuentui ac monasterio ipsorum in Alto vado ordinis Cysterciensis nostre dyocesis, pietatis intuitu et pro suorum remedio peccatorum ex causa saluberrima et honesta auctoritate qua fungimur, ex certa sciencia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, ita ut prefatarum ecclesiarum ius putronatus cum omnibus suis pertinenciis ad predictosdominum abba- tem et conuentum ac monastei'ium ipsorum ¡am predictum et sucees- sores eorundem in perpetuum inuiolabiliter debeat pertinere. Nulli ergo omnino bominum liceat hanc nostre confirmacionis paginam in- fringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem contrarium attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentisdeiet beatorum Viti Wencezlai atque Adalbert1 martirum ac aliorum sanctorum omni um se nouerit incursurum. In cuius rei testimonium istud scriptum fieri et sigilli nostri munimine fecimus roboran. Datum Prage anno domini M° CO LXXXX° xiij. Kalendus Aprilis, pontificates uero nostri anno duodecimo, indiccionis tercie.
Die gut erhaltenen Siegel dieser und der folgenden Urkunde sind völlig gleich. Sie sind ziemlich gross, an gelbgrüner Seide befestigt und in weissem Wachs
abgedruckt. — Der Bischof in seinem Ornate, stehend, segnend. ¡- S. Thobie.
Dei. Gracia. Pragensis. Episcopi. — Das kleine Gegensiegel zeigt den Kopf St. Wenceslai mit darauf bezüglicher Umschrift ? Eine zweite Umschrift lautet:
'f S. Secretorra.
j f
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/25cd5e6a-e74a-4b58-97d9-afc2352f5566/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success