Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXVII. , S. 46
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXVII. , S. 46


Bone rei datur consilium, ut presentis uite conferatur sub- sidium, vbi eterne remunerationis premium exspectatur. Sciant igitur presentes ac posteri, quod ego Heinricus de Rosenberch pre- ceptis diuinis et salutaribus informatus domui sanete Marie virginis in Hohenfurt, quam pater meus pie memorie dominus Wokko multa beniuolentia cepit construere et fundare, ecclesiam in Rosenberch cum filia in Mendia cum tercia parte decimarum et ¡us patronatus liberaliter omni iure tradidi perpetuo possidendam, ita tamen ut abbas et conuentus Jacobum sacerdotem nostrum capellanum diebus vite sue non priuent suo iure, vt fratres ibidem domino iugiter ser uientes et pro salute mea atque progenitorum et successorum meorum fideles ad dominum intercessores non alicuius necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur sanete conuersationis quod absit, infrin gat, quia plurimis indigent, qui indigentias plurimorum conantur
f¡deliter releuare. Vt autem bec rata permaneant et nulla queant in posterum calumpnia perturban, presentem cartam ipsis tradidi mei sigilli munimine roboratam cum testibus subnotatis, qui sunt: Domi- nus Andreas miles, Leupoldus, dominus Benata miles, Onscho ipsius frater, Nycolaus, Vlricus de Weischel et eius frater Bseborius, Troyanus suisque fratribus, et alii quam plures. Actum anno domini M°OC°lxx°viiij. indictione septima epactaVI". Datum in Rosenberch-
1. Beschädigtes, an Pergamentstreifen hängendes Siegel wie in XXII.
2. Millauer p. 79, n. 14.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/2a8d546d-fac2-4391-a76c-98eaec436f2d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success